Apenninus (-i, m.) (Italiane: Appennini) sive, ut in plerisque libris et titulis legitur,[1] Appenninus, est spina montana Italiae, iugum montium plus mille km longum a septentrione ad meridiem in ora orientali paeninsulae pertinens. Virides silvestresque praecipue sunt, sed ad cacumen altum moles glaciata maxime est Europae meridionalis.

Apennini Regiani.

Culmen Appennini est Fiscellus, hodie Italiane Gran Sasso ('magnum saxum') appellatus, qui mons 2914 m altus est.

Apennini montes Alpes attingunt in Liguria. Solent finem in colle ponere apud Cadibonam.

EtymologiaRecensere

Nomen a linguae Proto-Celticae verbo pen 'montis cacumen' esse videtur: fortasse fuit ab origine aut uno monti aut parti catenae, sed ex Polybii tempore totius huius montium fuerunt Apennini; nempe ei usque ad Massiliam.

Apenninorum partesRecensere

 
Appenninus

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. TLL II 278 (s.v. Appenninus). Scriptio q.e. Apenninus e vulgari sermone oriundus postea increbruisse videtur. De quantitate primae A litterae nihil certi dici potest. Utique, si ad prosodicam "mammilla > mamilla" formulam mutata sit prima syllaba, A brevis sit.