Anyone lived in a pretty how town

"anyone lived in a pretty how town" (Anglice, 'quilibet in oppido satis quomodo vixit' vel 'quilibet in pulchro quomodo oppido vixit') est poema ab E. E. Cummings compositum et primum anno 1940 prolatum; quod vitas habitantium cuiusdam oppidi sine nomine tractat.[1] Poema, sicut multum operis Cummings, titulo caret; ergo iudices primo versu ad citandum poema utuntur. Cummings saepe modo composuit qui Anglicam syntaxim et interpunctuationem iustam non sequitur. Hic modus in primus poematis versus manifestus est, qui omnino litteris minusculis typis describitur, et verba "pretty how town," locutionem non verisimilem, habet. (Verbum pretty 'satis' et 'pulcher' significare potest.) Poema ad pelliculam brevem eiusdem nominis a Georgio Lucas accommodatum est.

Modus recensere

Cummings in poemate versus saepissime dicit "spring summer autumn winter" ('ver aestas autumnus hiems') et "sun moon stars rain" ('sol luna stellae pluvia'); hos autem versus iterans, ordinem temporum "autumn winter spring summer" et rerum "stars rain sun moon" commutat.

Adnotationes recensere

Nexus externus recensere

  • Textus, www.poets.org (Academica Poetarum Americarum)
 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!