Aperire sectionem principem

Antwort auf Hiob (Lat.: Responsum Iob) est Opus psychiatri Caroli Jung Helvetici medici anno 1952 in Lingua Theodisca scriptum, anno 1952 divulgatum; quo conclusiones morum rectorum, mythologiae, et psychologiae ex libro Iob derivantur.

Theses principales operis, Jung Deo non solum entem bonum (partes tres bonas, trinitatem enim) sed etiam protinus malum, quartam, esse ostentavit, ut trinitas dei quaternitate permutanda sit. Praeterea entem hoc quartum partem Dei femininam esse ratus est.
Jung etiam incrementum Dei ipsius psychologicum assumpsit: Cum Deus in libro Iob falsam rationem contra Iob ostentavit, dum mortis filii sui ope tunc demum poenitentiam egit.

Operis ductusRecensere

"Responsum Hiob" constitutum est ex praefatione cum appellatione in lingua Latina concepta, introitu, capitulis viginti cum numeris Romanis superscriptis, denique epilogo.

LECTORI BENEVOLO (praefatio)Recensere

Initiat textus Jungianus cum appellatione Latina: "LECTORI BENEVOLO." Deinde (Theodisca) sequitur: "Meae scripturae pernecesse est, alicuius summae insolentis causa, praefatio brevis, quam lector meus neglegentia quadam non praetereat." Ad res religiosas spectans Jung disparavit primum inter physis factum et animi veritatem. Nam res fidei constituant eas animi veritates, quae - sine corpore - explorari non possint, aliter scientiis naturalibus attribuendae essent. Putat, eis solum ad physem spectantibus sensum non esse; at animam quidem factorem autonomicam esse tamquam testimonium eius quasi demonstrationem esse. Hic Jung notionem Latinam ineffabile (quod dici non potest) introducit: res animae, imprimis eae religiosae, per imagines vel per verba exprimi effabile, ita claritate, non queant. Certo scit mens nostra tantum imagines et imaginationes et phantasias, quae de temporisque locisque pendant. Eae sane non sine finibus ordineque sint, sed ad principia certa, seu archetypos, spectent. Nihilominus ex eis tantummodo exempla incerta et imperfecta delineari soleant. "Si enim in sequentibus res metaphyiscas agam, plene sentiam, ut in orbe imaginum moveam et nullae cogitationum mearum incognobili attingant." Sui attamen lectori imprimit Jung non obliviscendum esse, ut tota imaginatio religiosa, ac iterum verbis Latinis, archetypis numinosis (i.e. timorem incitans) sustineat.

Nexus externiRecensere

  • Commentarium a Paulo Bishop scriptum. (Anglice)
  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!