Wikidata Antonius Peral Torres
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Aprilis 1922;
Obitus: Maius 2000;
Patria: Hispania

Vide etiam paginam discretivam: Torres

Antonius Peral Torres (Hispanice Antonio Peral Torres (natus Illicis die 14 Aprilis 1922; mortuus Maio 2000) fuit philologus et clericus Hispanus. Librum Dominum Quixotum a Manica Latine reddidit.

Vita et opera recensere

Studebat litteras Semiticas in Universitate Matritensi, eo tempore sacerdos Catholicus factus est. Commentarios Ephraem Syri in Genesim Hispanice vertit et thesim doctoralem de eis scripsit. Linguam Hebraeam Aramaicamque Syriacamque multos annos docuit.

Plenam versionem Latinam Domini Quixoti a Manica multos annos parabat nec ullo hoc aperiebat. In praefatione dicit:

  • Motus dilectione ad hanc versionem faciendam me contuli, sed nec egomet potui credere me aliquando eam finiturum esse. Tamen, Deo volente, denique vidi finem huius operis ...[1]

vel alibi:

  • Et sic amisi somnum et tranquillitatem meam et denique dixi mihi, nonne habeo ipsum morbum, quo laborabat dominus Quixotus? Nonne affectus sum dementia simili morbo illius? Et debui mihi affirmative respondere. Ille amens erat, quia cogitabat de rebus pertinentibus ad equitatum itinerantem et noctu legebat libros huius equitatus et ego mea ex parte vaco versioni huius libri et non compos mentis sum propterea quod quamvis sim in tramine subterraneo, vulgo «metro», vel inspiciam televisionem sive quamdam radiophoniam auscultem, tamen semper cogito de proverbiis Sanctii et habeo in mente quomodo dicere hoc Latine et quomodo possim has omnes res induere veste Latina et hoc modo nec dormio nec vere inspicio quod video, sed tantum de his rebus, de re grammaticali et de versione horum verborum cogito neque scio quid facio nec video veram vitam meam. ... Et aliquando accidit mihi ut darem responsum Latinum ad quaestionem in lingua patria, sed hoc tantum fuit in ambitu familiari, praesertim loquendo domi cum liberis meis et propter risum eorum intellexi aliquid non bene accidisse in responso meo![2]

De Peral Torres recensere

Notae recensere

  1. Dominus Quixotus a Manica, Versio Latina ab Antonio Peral Torres, Compluti, Centro de Estudios Cervantinos, 1998, p. 6.
  2. Ibidem, pp. 15—16.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.