Antonius Heeres Sioertsma

chalcographus pictorque Nederlandicus

Antonius Heeres Sioertsma (vulgo: Anthonie Heeres Sioertsma; Bolsward aut Amstelodami anno 1625 fere natus; post annum 1662 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus pictorque Nederlandicus.

Wikidata Antonius Heeres Sioertsma
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1625; Bolsward
Obitus: 1662;
Patria: Nederlandia

Biographia

recensere

Crispini van de Passe II discipulus, de 1650 usque ad 1662 Amstelodami laboravit[1]. Haec urbi in matrimonium iniit et filia Elisabetha baptizata est die 8 Novembris 1654, ut ex actis spectantibus constat, in quibus Anthonij Siortsma citatur[1].

Maxime effigies perfecit[1], inter quas, Gulielmi III, regis Angliae quinque annos nati, cum leone ludentis, Henrici Geldorp, mortui anno 1652, Carpar de Carpentier, Amstelodami presbyteri et classis propraefecti Petri Floriszoon effigies[2]. Praeterea, secundi voluminis Athanasii Kircheri Mundi Subterranei frontem libri (Amstelodami, 1678) et Ioannis van Galen sepulcrum in Amstelodami Nova Ecclesia sculpsit[2].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere