Antiopa (Amazon)

(Redirectum de Antiope (Amazon))

Vide etiam paginam discretivam: Antiopa

Antiopa sive Antiope (Ἀντιόπη) in mythologia Graeca fuit una ex Amazonibus, filia Aris, soror Hippolytae, uxor (secundum nonnullos) Thesei et mater Hippolyti. Ab ipso Theseo necata esse vulgo dicebatur.

Amazon (fortasse Antiopa) se ad pugnandum parat; a Petro Hébert anno 1860 sculpta

Revera tamen huius Amazonis fabula aliter ab alio narrabatur. Ita Athenienses monumentum in quo sepulta esset prope portam Itoniam ostendebant narrantes Antiopam cum Amazones Atticam invasissent amore Thesei captam contra ceteras Amazones pugnantem sagitta vulneratam et occisam esse. Molpadiae quoque Amazonis quae Antiopam occiderat et Thesei manu postea perierat monumentum Athenis ostendebatur. Secundum alium poetam cum Heracles in Asiam Minorem bellum Amazonibus intulisset et Themiscyram frustra iamdiu oppugnaret Antiopa amore Thesei capta oppidum tradidisse dicebatur. A quibus auctoribus mater Hippolyti dicebatur, quem Theseo peperisset.

FontesRecensere

  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!