Anthemoëssa (Graece Ἀνθεμόεσσα) fuit insula quam Iuppiter Sirenibus dedit ut ibi habitarent: sic asseveravit Hesiodus in carmine hodie deperdito cuius titulus est Ehoeae.[1] Poëtae autem Romani Sirenes in Sirenum scopulis, non longe ab insula Capreis remotis, communiter collocaverunt.[2]

"Siren" ab Iohanne Gulielmo Waterhouse picta

Notae recensere

  1. Hesiodus, Ehoeae fr. 27 Merkelbach et West, apud Scholia in Apollonium Rhodium p. 298 Wendel
  2. E.g. Vergilius, Aeneis 5.864


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.