Andronicus Ducas Camaterus
praefectus et scriptor Constantinopolitanus
Andronicus Ducas Camaterus, qui saeculo XII floruit, filius Camateri cuiusdam uxorisque eius Irenae Ducaenae, fuit magnus drungarius, titulo sebastus dignatus, iuxta imperatorem Manuelem Comnenum; etiam eparchus Urbis meruit Constantinopolis. Anno 1161 Antiochiam missus est ut Mariam, imperatori Manueli nupturam, ad urbem conduceret.[1] Fratrem habuit Ioannes Camaterus.
Andronicus in matrimonium duxit mulierem, praenomine incognito, e familia Cantacuzenorum. Filias duas filiosque duos genuit, videlicet:
- Euphrosyne, nata circa 1155, quae anno fere 1169 Alexio Angelo imperatori futuro nupsit
- Ioannes, qui sicut pater eparchus meruit
- Basilius, iussu Andronici Comneni excaecatus
- Theodora, quae Michaeli Stryphno nupsit
Opera
recensereNotae
recensereBibliographia
recensere- Alessandra Bucossi, "Andronico Camatero e la zizzania: sulla politica ecclesiastica bizantina in età comnena" in Rivista di studi bizantini e neoellenici vol. 47 (2010) p. 357 ff.
- Alessandra Bucossi, "New Historical Evidence for the Dating of the Sacred Arsenal by Andronikos Kamateros" in Revue des études byzantines vol. 67 (2009) pp. 111-130
- Lynda Garland, Byzantine empresses: women and power in Byzantium AD 527-1204 (Londinii: Routledge, 1999) p. 210
- Lynda Garland, "Morality versus Politics at the Byzantine Court: the charges against Marie of Antioch and Euphrosyne" in Byzantinische Forschungen vol. 24 (1997) pp. 259-295
- Demetrios I. Polemis, The Doukai: A Contribution to Byzantine Prosopography (Londinii: Athlone Press, 1968) no. 98
Nexus externi
recensere- "Andronikos Doukas Kamateros" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG) (quo fonte haec pagina Andronicum morte damnatum anno 1185 dicit, non liquet)