Andreas Nicolai filius Tupolev (Russice Андрей Николаевич Туполев, tr. Andrej Nikolaevič Tupolev, [ɐnˈdrjeɪ̯ nʲɪkɐˈɫa(ɪ̯)ɪvʲɪt͡ɕ ˈtupəlʲɪf]; natus die 29 Octobris[1] 1888 in vico Pustomazovo gubernii Tueriensis, Moscuae mortuus die 23 Decembris 1972) fuit constructor aeroplanorum Sovieticus, socius ordinarius Academiae Scientiarum URSS ab anno 1953. Plus quam centum typi aeroplanorum ductu eius designati sunt. Titulis Herois Laboris (anno 1926) et Herois Laboris Socialistici (annis 1945, 1957, 1972) atque Praemiis Stalinianis (annis 1943, 1948, 1949, 1952), Leniniano (anno 1957) ac Publico URSS (anno 1972) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.

Wikidata Andreas Tupolev
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Tupolev: subscriptio
Andreas Tupolev: subscriptio
Nativitas: 29 Octobris 1888; Pustomazovo
Obitus: 23 Decembris 1972; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Proles: Alexei Tupolev

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Notae recensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 10 Novembris Gregoriano.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Tupolev spectant.
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!