Andreas Alpagus

interpres, medicus

Andreas Alpagus, saepe Bellunensis propter originem suum cognominatus (anno 1521 mortuus), fuit medicus et Arabista Italus. Medicinae in universitatem Patavinam studuisse censetur. Triginta fere annos usque in 1517 Damasci officio medici iuxta consulatum Venetum functus, crebriter sub eisdem annis in diariis Marini Sanuti(it) refertur, nuncupationibus maistro Andrea Bellunese et Andrea da Cividale, ut qui traduse Avicena de arabico in latin.[1] Inde tres annos Leucosiae Cypri tale officium tenuit. Nepote Paulo contubernali, per Syriam, Aegyptum et Cyprum manuscripta Arabica quaerebat. Iussu senatus Veneti professor apud almam matrem Patavinam anno 1520 factus est, sed anno insequenti post cenam subito mortuus est.

Principis Avic[ennae] libri canonis ... ab Andrea Bellunensi ex antiquis Arabum originalibus ingenti labore summaque diligentia correcti atque in integrum restituti ...: titulus editionis primae (Venetiis, 1527). Collectus Wellcome Londiniense

Magnum opus Avicennae, titulo Liber canonis medicinae, iamdudum a Gerardo Cremonensi Latine versum multotiesque impressum, Andreas Alpagus correxit et novis versionibus operum Avicennae, titulis De medicinis cordialibus et Cantica, auxit. Haec editio emendata post editoris mortem, Paulo Alpago curante, anno 1527, novisque curis anno 1544 divulgata, iterum a Benedicto Rinio anno 1555 aucta est.

Opera minora ab Avicenna scripta, cum commentationibus aliorum Arabicis, ab Andrea Alpago Latine conversa, volumine separato anno 1547 a Paulo Alpago edita sunt. Libellus Ebenbitar de limonibus, ex opere eiusdem maiore de simplicibus medicamentis], Latine ab Andrea Alpago versus, anno 1583 prodit.

Notae recensere

Opera recensere

 
Avicennae Libellus De removendis nocumentis, Tractatus de syrupo acetoso etc. ab Andrea Alpago Latine versi (1547): titulus
  • 1527 (editor) : Principis Avic. Libri canonis necnon De medicinis cordialibus et Cantica. Venetiis: apud Iuntas Textus alius Editio Basileensis 1566
  • 1546 (interpres) : Avicennae philosophi praeclarissimi ac medicorum principis Compendium de anima; De mahad; Aphorismi de anima; De dikffinitionibus; De divisione scientiarum. Venetiis: apud Iuntas Textus apud Gallica
  • 1547 (interpres) : Avicennae philosophi praeclarissimi ac medicorum principis Libellus De removendis nocumentis quae accidunt in regimine sanitatis; Tractatus ... de syrupo acetoso; Syrasi philosophi ... expositiones ...; Ebenesis expositio ...; Tractatus de ponderibus et mensuris ... nunc primum in lucem edita. Venetiis: apud Cominum de Tridino Montisferrati (Textus apud Google Books)
  • 1550 (interpres) : Serapionis medici Arabis celeberrimi Practica... quam postremo Andreas Alpagus Bellunensis medicus, et philosophus idiomatisque Arabici peritissimus, in latinum convertit. Venetiis: apud Iuntas Textus apud Monacenses
  • 1583 (interpres) : Ebenbitar Arabs De limonibus, iamdiu per Andream Bellunensem in Latinum translatus, nunc primum in lucem editus. Venetiis: Oratius de Cobbis Citatio huius editionis Editio Parisiensis 1602 Editio Cremonensis 1758 cum commentariis Pauli Valcarenghi

Bibliographia recensere

 
De limonibus tractatus Embitar Arabis: titulus editionis 1602
  • Giorgio Levi della Vida, "Alpago, Andrea" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1960)