Amor docet musicam est sententia Graece, Latine, interdum et linguis vulgaribus nota. Primum fortasse in versibus Euripidis refertur, e tragoedia incerta servatis, sub forma ποιητὴν δ' ἄρα Ἔρως διδάσκει ("at enim poëtam Eros docet");[1] unde repetiverunt Aristophanes in Vespis[2] et Plato in Symposium.[3] De hac sententia disputat Plutarchus in Quaestionibus convivalibus.[4] Sub forma "Amor docet musicam" reperitur Latine in congerie adagiorum Erasmi[5], et iam antea in proverbiorum Graecorum collectaneo Apostolii.[6] Francogallice reperitur a saeculo XV "Amour apprend aux ânes à danser" ("Amor asinis saltare docet"), Theodisce "Liebe lehrt tanzen".[7]

NotaeRecensere

  1. Euripides fr. 663 Nauck
  2. Aristophanes, Vespae 1074
  3. Plato, Symposium 196e
  4. Plutarchus, Quaestiones convivales 1.5 [622c]
  5. Erasmus, Adagiorum chiliades 4.5.15
  6. Apostolius 11.77b
  7. Singer (1998)

BibliographiaRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.