Amici Cantores est Mediolanensis Associatio culturae ad musicam pertinens.

Historia

recensere

Associatio culturae fuit, Mediolani sita, anno 1991 orta, cuius participes (adhuc exstantes) fuerunt: (a) chorus mixtus eodem nomine (iam pridem ortus) Amici Cantores, a cappella sive sine instrumentis, vocibus tantum canens; (b) coetus cantorum professionalium musicam Medii Aevi canentium, Stirps Iesse vocatus.

Chorus Amici Cantores ab initio (anno 1987) maxime polyphoniae saeculi sexti decimi studet, Stirps Iesse autem cantibus Gregorianis et Medii Aevi.

Chorus polyphonicus saepe (nonnullis aliis succedentibus), coetus cantorum professionalium semper, ab Henrico De Capitani gregorianista ducti sunt.

Mense Septembri 2010, chorum coeperunt ducere alternatim Stephanus Torelli et Robertus Paludetto.

Associatione iam dudum deleta, chorus eodem nomine prosequitur activitates suas.

Anno MMXV chorus coepit saepe canere in sanctis Missis Mediolani secundum antiquum ritum Latinum Ambrosianum celebratis.

Discographia

recensere

En selectio:

  • 1996 - Epiphania Domini (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
  • 1997 - Noel (Edizioni Paoline): Amici Cantores
  • 1997 - Missa de angelis (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
  • 1997 - Voci dal Medioevo - Il Natale nella liturgia ambrosiana (in actis mensilibus Amadeus vocatis): Stirps Iesse
  • 1998 - Natus est nobis (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
  • 2000 - Ioannis Salvatore Messa della Domenica (Glossa): Stirps Iesse
  • 2009 - Jesu dulcis memoria - Canti gregoriani (Universal Music): Amici Cantores
  • 2009 - Canto gregoriano (Edizioni Paoline): Stirps Iesse
  • 2012 - Il canto degli Angeli" (Edizioni Paoline): Amici Cantores
 
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!