Alexandria antiqua a principio in regiones urbanas quinque divisa est, litteris Graecis denotatas, Alpha, Beta, Gamma, Delta, Epsilon. Haec nomina (si in Historia fabulosa Alexandri Magni fidem reponimus) ab Alexandro ipso data sunt ut verba commemoraverit Άλέξανδρος Βασιλεὺς Γένος Διὸς Ἔκτισεν, scilicet "Alexander rex proles Iovis condidit".[1] Quae regiones rarius in documentis reperiuntur. An Achilles Tatius regionem Alpha indicat in rebus gestis Leucippae et Clitophontis non liquet:

Forma urbis antiquae Alexandriae
Confecto tandem trium dierum spatio, Alexandriam nave delati sumus: mihique Solis, quas vocant, portas introeunti mira quaedam urbis pulchritudo voluptate oculos complevit. A Solis enim ad Lunae usque portas (in eorum autem deorum tutela portae ipsae sunt) recta columnarum series utrimque protendebatur. Quarum in medio, campus urbis situs erat per quem viae multae -- in urbe peregrinatio! Illinc aliquot urbis stadia progressus, ad eum locum cui ab Alexandro nomen est perveni: aliamque civitatem vidi, cuius pulchritudo hoc pacto distincta erat, ut quam longus esset columnarum in rectum dispositarum ordo, tam longus alius in obliquum esset. In omnes itaque vias obtutus dispertiens, neque spectando satiari, neque pulchritudinem omnem assequi poteram ... Forte autem eo tempore magni numinis, quem [[Iuppiter|Δία]] Graeci, Serapin Aegyptii vocant, festi dies celebrabantur, et facium gestatio, idque non vulgari admiratione dignum animadverti: vespera enim cum adventasset, ac iam sol accidisset, nox tamen nullo in loco erat, sed alius minutas quasdam in partes dividens lucem sol exoriebatur.

.

Nexus interni

Bibliographia

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.