Alienora Christina Ulfeldt

Wikidata-logo.svg Alienora Christina Ulfeldt
Res apud Vicidata repertae:
Alienora Christina Ulfeldt: imago
Nativitas: 8 Iulii 1621; Frederiksborg Palace
Obitus: 16 Martii 1698; Maribo
Patria: Dania

Officium

Munus: auctor, autobiographus, scriptor

Familia

Genitores: Christianus IV (rex Daniae); Kirsten Munk
Coniunx: Corfitz Ulfeldt
Proles: Leo Ulfeldt, Leonora Sophie Ulfeldt, Christian Ulfeldt
Familia: House of Oldenburg

Alienora Christina Ulfeldt (nobili loco nata Hillerød in Selandia die 8 Iulii 1621; mortua in monasterio Maribo in Selandia die 16 Martii 1698), filia regia, fuit scriptrix Danica.

Manuscriptum autobriographiae Francogallice

VitaRecensere

Filia regis maxime dileca eruditione optima fructa in sponsalicia cum cancellarii regii filio propostia est puella annorum novem. Quinque annos post ductitata est. a viro qui cursum honorum usque ad culmen acturus erat. Nuptiae eorum felices fuisse dicuntur praegnationibus multis non obstantibus. Virum vel in itineribus diplomaticis comitata est; Hafniae familia tota illustris erat et Alienora quasi prima regni domina erat, sine dubio: nisi multorum invidia res periclitatae essent! Corfity Ulfeldt maritus ambitu suo gratia regia abusus demissionem ante oculos habuit. Successor rex Fridericus III quoque subdiffidebat. Itaque salutem in fuga ad aulam Suecicam apud reginam Christianam quaerebant. Annis incertis istis Alienora cum uxore calumniationes perpessa est. Denique ambo seditionis accusati in carcerem missi sunt et maritus in fuga necatus est. Alienora autem anno 1663 in Turri caerulea Castelli Hafniensis inclusa est humilitatem patiens neque umquam de Dei bonitate dubitans. Sortem suam mulier ista semper mentis compos accepit dignitatem annis XXI captivitatis numquam deponens.

Revera interdum captiva illa Daniae scriptrix maxima facta est. Ut melius gravamina omnia ferret scripst Jammers Minde (miseriae memorias), quae postea a litterarum historicis opus in prosa optimum aestimabatur. Ibi neque minima praetermittit, qui in initio opus pro stirpe sua tantummodo pangere voluit. Rege Friderico mortuo vita paulo conformata est et emeritorium accepit quo libros et res acu pingendas acquirere potuit. Itaque studia incohata sunt ad opus Hæltinners Pryd (De viraginum gloria). De sexuum aequitate numquam dubitans feminas protagonistas dramatis fortes fecit. Num tunc Alienora agente feminismus in Dania ortus est? Annos vitae novissimos in monasterio prisco degebat (in Maribo); ibi continuo legit, res acu pingebat, tornabat, a liberis visitabatur.

GravetudoRecensere

 
Alienora Christina principissa in carcere

Alienora ob vitam suam valde conquassatam in Danicis historiae libris perpetuata est, quamquam eius famam litterariam opus post mortem legibile praetitulatum Jammers Minde condidit. Editio manuscripti in Austria inventi non ante annum 1869 prolata est. Autobiographia altera autem Den franske selvbiografi Francogallice pacta est. Ibi post pueritiae felicis descriptionem mythistorice, non historice, res maioris momenti cum sale modum in captantem narrantur: auctrix in persona tertia tamquam philosopha sapienter de (suae) vitae casibus variis docet. Se viraginem persecutionem patientem depingit numquam de vita desperaturam. Amor mariti perpetuus sublineatur, qui autem uxore debilior conditur. Adversarios omnes invidia et ambitu corruptos esse affirmatur. In primo autobiographico opere autem Danice scripto vitam duram probamentum a Deo missum statuit, qui innocentibus libertatem remissurus est. Custodibus eliberata Alienora Ulfeldt historiam istam pergebat. Maximi momenti sunt, etiam propter sermonem magis vernaculum, descriptiones vitae in carcere non fucatae. Ulfeldt ipsa opus Jammers Minde simplicem biographicam collectionem habuit, qualem isto tempore plures mulieres confecerunt. Nonnumquam historica facta mantello mythologico sive allegorico obscurantur.

Et optima litterarum nota et aesthetica et scriptricis perseverantia etiam nostris diebus admirationem gignit intra et extra Scandinaviam. Poeta Germanicus Leopoldus Schefer istas memorias praecox inspiciens fontem mythistoriae Die Gräfin Ulfeld oder die vierundzwanzig Königskinder (1834)[1] habuit. Fonti fuernt etiam in opus Ioannis Petri Jacobsen cui titulus Fru Marie Grubbe, Interieurer fra der syttende Aarhundrede. Pictor Danus Christianus Zahrtmann Aleonorae sortem in tabulis duodeviginti gigantibus aeternabat. Critici autem admonebant eius oboedientiam nimiam erga uxorem, arrogantiam, morositatem; opus Jammers Minde habebant opus auctricem omni culpa purgans. Attamen res omnes et nostris diebus venere non egent.

NotaRecensere

  1. Leopold Schefer, Die Gräfin Ulfeld oder die vierundzwanzig Königskinder, 2 Bde., Veit und Comp., Berolinum 1834

BibliographiaRecensere

  • Heinz Barüske: Die nordischen Literaturen. Band 1, Haude & Spener, Berolini 1974, ISBN 3-7759-0157-4, p. 162–168.
  • Sophus Birket-Smith: Leonora Christina Grevinde Ulfeldts Historie. Hafniae 1879–1881.
  • Annegret Heitmann: Leonora, Gräfin Christina Ulfeldt. In: Ute Hechtfischer u. a. (ed.): Metzler Autorinnenlexikon. J. B. Metzler, Stuttgardiae, Vimariae 1998, ISBN 3-476-01550-5, p. 297–298.
  • Katrin Lunde et Luise F. Pusch: Leonora Christina. Die Tochter von König Christian IV. von Dänemark und Norwegen: Dänemarks erste Feministin? in Luise F. Pusch (ed.): Töchter berühmter Männer. Neun biographische Portraits. Insel Taschenbuch 979, Insel Verlag, Francofurti ad Moenum 1988, ISBN 3-458-32679-0, p. 47–115.
  • Marita Akhøj Nielsen: Leonora Christina Ulfeldt. In: Marianne Stecher-Hansen (ed.): Dictionary of Literary Biography (DLB), Bd. 300. Thomson Gale, Farmington Hills (Michigan) 2004, ISBN 0-7876-6837-0, p. 460–470.
  • Lutz Rühling: Opfergänge der Vernunft zur Konstruktion von metaphysischem Sinn in Texten der skandinavischen Literaturen vom Barock bis zur Postmoderne. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2002, ISBN 3-525-20589-9.
  • Bodil Wamberg: Leonora Christina. Dronning af Blåtårn. Hafniae 1991.
  • Inga Wiehl: Ulfeldt, Leonora Christina. In: Anne Commire (ed.): Women in World History, Bd. 15. Yorkin Publ., Waterford (Conn.) 2002, ISBN 0-7876-4074-3, p. 713–718.

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alienoram Ulfeldt spectant.