Alexander Grin, vero nomine Alexander Stephani filius Hryniewski (Russice Александр Степанович Гриневский, tr. Aleksandr Stepanovič Grinevskij; natus 23 Augusti 1880, mortuus 8 Iulii 1932) fuit scriptor Russicus Sovieticus more romantico.

Wikidata Alexander Grin
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Grin: imago
Alexander Grin: imago
Nativitas: 11 Augusti 1880; Slobodskoy
Obitus: 8 Iulii 1932; Staryi Krym
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Nomen nativum: Александр Степанович Гриневский

Familia

Coniunx: N. N. Grin

Memoria

Sepultura: Staryi Krym
Alexander Grin (1910)

Biographia recensere

Natus est die 23 Augusti (11 Augusti secundum Calendarium Iulianum) anni 1880 in urbe Slobodskoi gubernii Viatcensis, in familia Stephani Hryniewski (Poloni genere, exsilio affecti ut particeps rebellionis illae Polonorum, quae in Imperio Russico anno 1863 accidit).

Anno 1896 studium suum in schola Viatcae complevit et Odessam migravit. Vagatus est, ut nauta et piscator favebat operi, in montibus Uralicis aurum parabat. Dein functus est militia, ubi anno 1902 adiectus est ad factione socialistarum-revolutionariorum. Annis ab 1903 ad 1910, propter agitationem suam socialisticam, aliquoties arrestatus et imprisonatus est, etiam affectus est exsiliis, effugia perfecit.

Anno 1906 in lucem edidit fabulam phantisiae suam primam nomine Meritum militis Panteleev («Заслуга рядового Пантелеева»), quae editio confiscata est a vigilibus ordinis publicae. Paulo post, activitatem politicam directam absistens, factus est scriptor professionalis, pseudonymo Grin utens.

Alexander Grin multas fabulas scripsit, quarum sunt, e.g., Vela coccinea («Алые паруса», narratio eius notabilissima, anno 1923 primo in lucem edita), Cor deserti («Сердце пустыни», anno 1923), Mundus fulgens («Блистающий мир», anno 1923), Via ad nusquam («Дорога в никуда», anno 1930).

Die 8 Iulii anni 1932 Alexander Grin obiit (in Crimaea, ubi ab anno 1924 habitabat), cancris pulmonum causa.

Fontes recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Grin spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie