Alaenus

mythologiae Graecae heros, semi-frater Diomedae (filii Tydaei et Deïphylae)
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Alaenus (Graece Ἄλαινος) mythologiae Graecae heros est.

HistoriaRecensere

Alaenus erat semi-frater Diomedae[1] (filii Tydaei et Deïphylae), fuit amator Euippes, filiae Dauni. Alaenus memoratur in versu 619 poematis Lycophronis cui nomen Alexandra:

Κρίσει δ' Αλαίνου τοῦ κασιγνήτου σφαλείς,

quod Guilelmus Canterus Latine vertit:

At Alaeni iudicio fratris deceptus[2].

Scholia in Lycophronem docent, ut Alaenus iudex electus sit et Euippae gratificatus iudicaverit praedam, sed non terram Dauniae, Diomedem accipere; Diomedes autem terram devovit, ut nunquam fructum ferret nisi a viro Aetolo (ut ipse) inseminata[3].

BibliographiaRecensere

  • Pauly-Wissowa, Magnum dictionnarium historiae antiquae, sub verbo "Alaenus".

NotulaeRecensere

  1. Vollmer, Mythologisches Wörterbuch, sub verbo "Alaenus".
  2. Lycophronis Chalcidensis Alexandra ... cum versione et commentario Guil. Canteri. Versio Scaligeri: Arbitrioque fratris Alaeni obrutus (in Vicifonte).
  3. ... κριτὴς αἱρεθεὶς καὶ χαριζόμενος αὐτῇ τὸν Διομήδην ἔκρινε λαβεῖν τὰ λάφυρα καὶ μὴ τὴν γῆν, ὅθεν κατηράσατο ὁ ἥρως μήποτε καρποφορῆσαι τὴν γῆν, εἰ μὴ ὑπὸ Αἰτωλοῦ τινος σπαρείη.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.