Vide etiam paginam discretivam: Agrapha.

Agrapha (Graece: Άγραφα) est vicus et demus in Eurytania regionis Graeciae Mediae. Nomen trahit a montibus Agraphorum, quorum partem austro-occidentalem ocupat.

Wikidata Agrapha (demus)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 39°3′50″N 21°34′38″E
Numerus incolarum: 6 976, 10 175, 13 529
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Dimítrios Tátsis
Procuratio superior: Eurytania

Geographia

Regiones urbanae: Agrafa Municipal Unit, Aperantia Municipal Unit, Aspropotamos Municipal Unit, Viniani Municipal Unit, Fraghista Municipal Unit
Territoria finitima: Karditsa Municipality, Argithea Municipality, Lake Plastiras Municipality, Karpenisi Municipality, Agrinio municipality, Amphilochia Municipality

Tabula aut despectus

Agrapha (demus): situs
Agrapha (demus): situs

Demus vicis in declivitate montium circa flumen Agraphiotem sparsis constat. Incolae noti sunt ob autonomiam quattuor saeculis, quibus Graecia ad Imperium Ottomanicum pertinebat, repetitis pugnis servatam; propugnator regionis notissimus, qui heros habetur, erat Antones Katsantones (Αντώνης Κατσαντώνης).

Etsi loci natura pulchtritudine eminet, tamen vici periegesi paene carent. Sunt tantum quaedam parva xenodochia et cauponae in vicis maioribus.

The municipality Agrafa was formed at the 2011 local government reform by the merger of the following 5 former municipalities, that became municipal units (constituent communities in brackets):[1]

Demus Agrapharoum in admininstratione anno 2010 reformanda (vide Libellus Callicratis) pluribus antea demis coniunctis creatus est, qui nunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt.[1] Sedes demi est Cerasochorium.

Unitas popularis Numerus incolarum[2]
Agrapha (Άγραφα) 1237
Aperantia (Απεραντία) 1673
Aspropotamos (Ασπροπόταμος) 1480
Francista (Φραγκίστα) 1734
Biniana (Βίνιανη) 1066
Summa incolarum 7190
  1. "Lex Callicratis" (Neograece)
  2. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis a ministro rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito invenitur (Neograece).