Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Agapitus Praenestinus
Res apud Vicidata repertae:
Agapitus Praenestinus: imago
Nativitas: 3. century; Lătĭŭm
Obitus: 3. century, 18 Augusti 274; Praeneste

Memoria

Sanctus (feriae die 18 Augusti)

Agapitus Praenestinus (mortuus 274/275?) est sanctus et martyr, qui praecipue Praeneste Cremifanique (18 Augusti) necnon Vesuntione (20 Aprilis, capitis inventio) memoratur. Nomen, quod e lingua Graeca venit, Amatus valet.


Fontes antiquioresRecensere

Martyrologium Hieronymianum[1] aliaeque fontes venerationem die 18 Augusti testificantur.

Mentio nominis fit in inscriptione saeculi quarti[2], quae prope Praeneste in basilica extra muros super sepulcro eius aedificata invenisse dicitur[3]. Etiam basilica Romana Papa Felice III. (483-492) in honorem Sancti Agapiti constructa venerationem demonstrat[4].

Passio legendaria saeculi sexti vel septimi eum iuvenem quindecim annorum vocat, qui Aureliano imperatore martyrium obiisset.[5]. Nihil de familia narratur, cum autem papa Agapetus I Praenestinus e familia Aniciorum, ut putatur, orta sit, Marucchi coinicit etiam sanctum Agapitum ex illam gentem oriundum esse.[6].

In Martyrologio Romano[7] legitur ad diem 18 Augusti:

Praeneste natalis Sancti Agapiti martyris, qui cum esset annorum quindecim et amore Christi ferveret, iussu Aureliani Imperatoris tentus ac primo nervis crudis diutissime caesus, deinde sub Antiocho praefecto[8] graviora supplicia passus, exinde cum ex praecepto imperatoris leonibus obiiceretur et minime laesus esset, gladio ministrorum coronandus percutitur.

Si mentio imperatoris Aureliani memoriae fideli debetur, annus martyrii accurate definiri potest: Persecutio Aureliana anno 274 Romae exorta iam 275 terminata est Aureliano caeso. Inde martyrium Sancti Agapiti 274/275 fuisse verisimile est.

De translatione Agapiti intra urbem PraenestinamRecensere

Secundum Marucchi[9]saeculo nono exeunte ossa in urbem Praenestinam translata sunt. Marucchi Sanctorum Ioannis et Stephani legendarium Vesuntinum undecimi saeculi sequitur[10]:

Postquam omnipotens Deus christiana religione crescente glebam martyris sui Agapiti humili in loco iacentem gloriosis voluit collocari et his, qui in domo eius erant fideles, huius sancti corporis pretiosum thesaurum voluit revelari, praenestinus clerus cum populo secundum praeceptum Romani papae ad locum ab urbe milliario, ubi iacebat, devotissime pergentes, eiusque sarcophagum cum omni reverentia aperientes ad urbem cum crucibus et vexillis omnique decore laudes Deo canentes reportarunt ibique veneranda eius membra honorifice collocarunt.

Marucchi hac relatione translationem sancti Agapiti intra urbem attestatam et etiam annum accurate indicatum videt, quod verbum „Romanus“ („Romani papae") nomen proprium interpretatur. Papa Romanus anno 898 electus et quinque mensibus post mortuus est.

Haec coniectura autem parum satis certa esse videtur: Cum de legendarii fide historica disputandum esset, tum interpretatio „Romani papae“ ut nomen proprium nec liquet nec verisimile est[11]. In basilica Praenestina hodie reliquiarium forma capitis partem cranii sancti Agapiti continens conservatur.

Reliquiae S. Agapiti extra PraenesteRecensere

Reliquiae sancti Agapiti non solum Praeneste (pars cranii), sed etiam Vesuntione (caput), Bononiae, Tarquiniae et Cremifani (magna pars ossium) coluntur.

VesuntioRecensere

Urbs Vesuntio caput sancti possedere credit. Fons antiquissima est legendarium supra dictum: Iussu papae corpus sancti in urbem Praeneste latum esse. „Per idem vero tempus“ imperatorem Theodosium minorem urbi Vesuntinae inter alia bracchium S. Stephani, B. Mariae pectinem, cingulum Domini et caput S. Agapiti donavisse. Quamvis „Memoriae litteris ita traditum non fuerat, relatio non est satis firma“, episcopus Waltherus (mortuus 1032) mirabiliter sanatus est. Cum successor eius, Hugo, ecclesiam amplificare vellet, die 20 Aprilis ciuisdam anni in altari maiore os bracchii et caput, illud S. Stephani, hoc S. Agapiti, inventa esse.

Id, quod legendarium narrat, fidem non debet, ut Kellner[12] demonstrat. Secundum Froschauer[13] autem Vesuntio erat locus medius reformationis monasticae, quae per Burgundiam se diffundebat et abbatia Gorziensi mediante etiam multa monasteria linguae Theodiscae attigit. Auctore Gulielmo de Volpiano (mortuus 1031), qui in ecclesia abbatiali Sancti Benigni renovanda caput S. Benigni, martyris, ut tum putabatur, persecutionis Aurelianae, invenerat, studium ominum martyrum Aureliani imperatoris incensum est, inter quos et Agapiti. Gulielmus „instituit scolas ... nullusque qui ad haec vellet accedere prohiberetur: quin potius tam servis quam liberis, divitibus cum egenis, uniforme charitatis impenderetur documentum.“ Froschauer conicit ipsum Agapitum iuvenem martyrem persecutionis Aurelianae iuvenum patronus maxime convenisse.

Abbatia CremifanensisRecensere

In abbatia Cremifanensi, cuius patronus Agapitus est, reliquiae ex anno 893 probari possunt: Hoc anno imperator Arnulphus litteris donationis die 22 Octobris 893 possessiones in civitate Mutarensi monasterio Sancti Salvatoris (i.e. abbatiae Cremifanensi), dono dat, „ubi idem electus dei martyr corporaliter requiescit.“ Kellner conicit eundem Arnulphum reliquias sancti Roma Cremifanum attulisse[14].

Anno 1082 ecclesia abbatialis ab Altmanno Pataviensi Sancto Salvatori (quod erat patrocinium pristinum), Sancto Agapito et Sancto Blasio[15] dedicatur. Bernardus Noricus sub 1300 refert[16]:

Huius tempore Altmannus episcopus nostrum monasterium iam tertio consecravit anno domini prenotato precipue in honore Salvatoris et sancti Agapit martyris necnon sancti Blasii, et deinde festum sancti Agapiti cepit sollempnius celebrari et festum Salvatoris mediocriter agi cepit.

Idem Bernardus Noricus venerationi sancti Agapiti magnam operam dat, Historiam (amissam) sancti Agapiti conscribit, praeterea sermonem et legendam eiusdem sancti, quem tam praecocem („ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile“)[17] describit, ut iam puer tredecim annorum episcopus Antiochensis factus, cum Christianis Praenestinis in persecutione auxilio venisset, anno 170 imperatore Lucio Aurelio Commodo martyrium obiret[18]. Nescit autem, unde et quo tempore reliquiae Cremifanum advenissent[19].

Froschauer[20] verba „ubi idem electus dei martyr corporaliter requiescit“ in litteris anni 893 scriptis (vide supra) subditicia putat; occasione dedicationis ecclesiae anno 1082 (vel paulo post) demum reliquias sancti Agapiti Altaha inferiori Cremifanum translatas esse. Qui Agapitus autem diaconus Romanus fuisset, cuius reliquiae una cum reliquiis sancti Felicissimi anno 841 Altaham venerant. Agapitus diaconus Romanus traditionis Vesuntinae effectu cum Agapito Praenestino confusum esse.

Ultima sententia hac in re nondum est dicta; etiam collatio stricte scientifica ossium usque ad id tempus facta non est.

Veneratio Sancti AgapitiRecensere

Et Praeneste et in abbatia Cremifanensi memoria Sancti Agapiti die 18 Augusti sollemniter celebratur. Cremifani reliquiae Sancti in altari absidiali dextro ecclesiae abbatialis conservantur.

Agapitus in imaginibus semper iuvenis, saepe diaconus, describitur, ut puta in pictura murali saeculi octavi in ecclesia S. Chrysogoni trans Tiberim (Romae). In miniatura codicis manuscripti anni 1465 in bibliotheca Cremifanensi conservati[21] una cum Tassilone duce ostenditur: Dux genuflectens Agapito in solio sedens exemplar ecclesiae abbatialis porrigit.

Agapitus est patronus praegnantium, liberorum, et adiutor contra dolores ventris et tormina.


NotaeRecensere

  1. MartHieron 448 ad diem: „In civitate Praenestina miliario XXIII Agapiti“
  2. CIL 14, 3415
  3. LThK, ed. 3, vol. I 224-225 (P. Saint-Roch)
  4. ibidem
  5. Acta Sanctorum mensis Augusti, vol. 36, p. 524 ss.
  6. Marucchi, Horatius: Breve compendio degli atti e delle memorie del Martire S. Agapito Prenestino, Romae 1898, p. 15
  7. Romae 1922, p. 195
  8. Praefectus Antiochus ignotus est. Forsitan Antiochum Epiphanem (cf. Libri Maccabaeorum) designare vult.
  9. Marucchi, Horatius: Breve compendio degli atti e delle memorie del Martire S. Agapito Prenestino, Romae 1898, p. 39ss.
  10. Acta sanctorum mensis Augusti, vol. 36, p. 530
  11. Kellner, Altmanus: Der heilige Agapitus von Praeneste, Patron des Stiftes Kremsmünster. In: Studien und Mitteilungen zur Geschichte des Benediktinerordens und seiner Zweige / ed. Bayerische Benediktinerakademie ; 48 (1930), p. 417
  12. Kellner, Altmanus: Der heilige Agapitus von Praeneste, Patron des Stiftes Kremsmünster. In: Studien und Mitteilungen zur Geschichte des Benediktinerordens und seiner Zweige / ed. Bayerische Benediktinerakademie ; 48 (1930), p. 422
  13. Froschauer, Rupertus: Agapitus von Praeneste. Zur Metamorphose eines Heiligen. In: Öffentliches Stiftsgymnasium Kremsmünster - Jahresbericht ; 137 (1994), p. 43-44
  14. Kellner, Altmanus: Der heilige Agapitus von Praeneste, Patron des Stiftes Kremsmünster. In: Studien und Mitteilungen zur Geschichte des Benediktinerordens und seiner Zweige / ed. Bayerische Benediktinerakademie ; 48 (1930), p. 413
  15. Patronus abbatiae S. Blasii in Nigra silva, tum locus medius reformationis monasticae, quam Altmannus Cremifanum introducere volebat, ut putatur, cf. Froschauer
  16. Mon. Germ. XX. XXV, 670
  17. Topos, qui ad litteram in Vita Sancti Benedicti invenitur = Gregorius Magnus, dial. 2,1
  18. Commodus re vera 180-192 imperator fuit.
  19. „cuius translacionis hystoriam ... proh dolor! ignoremus.“
  20. Froschauer, Rupertus: Agapitus von Praeneste. Zur Metamorphose eines Heiligen. In: Öffentliches Stiftsgymnasium Kremsmünster - Jahresbericht ; 137 (1994), p. 38
  21. CC 359, psalterium Udalrici abbatis Schoppenzaun

BibliographiaRecensere

  • Acta Sanctorum a Sociis Bollandianis edita (Antverpiae, Bruxellis, 1643-1940) mensis Augusti, vol. 36, pp. 524-545
  • Marucchi, Horatius: Breve compendio degli atti e delle memorie del Martire S. Agapito Prenestino, Romae 1898 (Italiane)
  • Marucchi Horatius: Guida archeologica della citta di Palestrina, Romae 1932, 126-147 (Italiane)
  • Kellner, Altmanus: Der heilige Agapitus von Praeneste, Patron des Stiftes Kremsmünster. In: Studien und Mitteilungen zur Geschichte des Benediktinerordens und seiner Zweige / ed. Bayerische Benediktinerakademie ; 48 (1930), p. 404-432 (Theodisce)
  • Froschauer, Rupertus: Agapitus von Praeneste. Zur Metamorphose eines Heiligen. In: Öffentliches Stiftsgymnasium Kremsmünster - Jahresbericht ; 137 (1994), p. 36 - 45 (Theodisce)

Nexus externusRecensere

  • Ekkart Sauser, "AGAPITUS von Praeneste" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 16 (Herzberg, 1999. ISBN 3-88309-079-4) , columnae 11–12 (Theodisce)