Vide etiam paginam discretivam: Aetna (discretiva).

Aetna (Italiane: Etna) est mons ignifer in Sicilia, maximus Siciliae mons et maximus totius Europae vulcanus. Culmen crescit vel decrescit post aliquas eruptiones; altus dicitur hodie 3357 m esse (2021).

Aspectus Aetnae e Sancto Gregorio Catinae hieme.

Nomen montis de Aetna dea Graeca deducitur. Sunt qui reducant illud nomen a verbo Graeco αἴθειν (aíthein, latine flagrare) aut a verbo Punico attano. Lava et lapides cadentes, qui omni anno e faucibus montis erumpunt, hominibus interdum imminent.

Vergilius Aetnam in libro Aeneide descripsit:

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens
ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
turbine fumantem piceo et candente favilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit;
interdum scopulos avolsaque viscera montis
erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Aeneis 3.570-577

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aetnam Montem spectant.
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!