Aeluroscalabotes felinus
Aeluroscalabotes felinus est species familiae Gekkonidarum, in Indonesia, Malaesia, Singapura, Thailandia endemica. Haec est sola Aeluroscalabotis generis species, et solum subfamiliae Aeluroscalabotinarum genus. Felinus usitate appellatur, quia dormiens se caudá, quasi felis, involvere solet.
Ordo : Squamata
Subordo : Scleroglossa
Infraordo : Gekkota
Familia : Gekkonidae
Subfamilia : Aeluroscalabotinae
Genus : Aeluroscalabotes
Species : A. felinus
Descriptio recensere
Corpus Aeluroscalabotis felinae est tenue, colore usitate ferrugineum, maculis albis in superficie, et pannus albus sub mentum et aliquando sub ventrem. .
Mores recensere
Aeluroscalabotes felinus est semiarborealis, et habitationes frigidas, humidas, montanas in silvis pluvialibus diligit. Praecipue nocturnus et insectivorus, permultis generibus insectorum vescitur.
Taxinomia recensere
Species a nonnullis biologis descripta est. Sunt duae subspecies agnitae:
De speciei possessione domestica recensere
Aeluroscalabotes felinus est vulgo bestiola domestica exquisita habita, sed difficile venum invenienda et speciminum inopiá et difficultate eius nutriendi et curarum necesse praestandarum, ac saepe parasitis infecta est.
Conservationis status recensere
Numerus Aeluroscalabotum felinorum ignoratur, sed distributione non communis putatur. Ei non est proprius conservationis status, Thailandia excepta, ubi conlectio exportatioque vetantur.