Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Fridericus Adolphus, vulgo Friedrich Adolf, Diesterweg (natus Sigenae in oppido Rheni Inferioris die 29 Octobris 1790; mortuus Berolini die 7 Iulii 1866) fuit praeceptor Germanicus res paedagogicas novaturus.

Diesterweg, paedagogus quidam Germanicus, ex annis 1860.

De vita recensere

Studiosus factus est Herbornae et Tubingae ut mathematicae, philosophiae, historiae studeret. Anno 1811, magister privatus Manhemii, anno autem insequenti Wormatiae in gymnasio quodam fuit. Paulo post Francofurti in schola exemplari quae dicebatur discipulos docebat. Anno 1818, vicarius scholarcha Instituti Latini Elberfeldensis (hodie Valle Vipperae) creatus est, ubi consuetudines contraxit cum Ioanne Friderico Wilberg, rectore et reformatore in paedagogicis. Anno 1820, vocatus est Meursiam ad seminarium magistrorum erudiendorum, ubi feliciter tam docens quam scribens (Rheinische Blätter, ex anno 1827) agebat. Quod olim Ioannes Henricus Pestalozzi in theoria appetivisset, Meursiae in praxi effectum est.

Anno 1832, ei Berolinum eundum erat in praetorium seminarii cuiusdam ad novas scholas municipales creandas. Quamquam ipse optima dare in animo habuit rixis querelisque saepe impeditus est: de promovendo scholarum popularium statu, de rationibus didacticis emendandis (vel in universitatibus!), de religione super confessiones tradenda. Diesterweg contentiosus candidus perpugnax omnes recessus spernebat. Magistratus autem id minoris aestimabant. Eodem tempore autem exegit "monumentum aere perennius" in opere fundato Pestalozzistiftung Pancovii. Insuper magistrorum viduas orbosque iuvandos esse statuit, societates auxiliares condendas esse autumavit. Talia anno 1846 flagitabat, cum saeculare anniversarii Pestalozzi celebraretur. Mense Aprili 1847 ipse sponte sua (prima facie; revera alii id procabantur) otium ad tempus petivit. Post autem quattuor annos, quoniam extra Berolinum laborare recusavit, rude donatus est.

Gravitudo recensere

In scriptis suis porro pergebat ad novas vias paedagogicas demonstrandas. Quibus finibus praeter Rheinische Blätter etiam periodicum praetitulatum Pädagogisches Jahrbuch (1851–66) maxime utile fuit. Anno 1858, senator liberalis in parlamentum Berolinense electus est. Rebus anilibus conservativis se oppositurus praesertim leges Raumer-Stiehlianas pugnavit. Mortuus est cholera. In honorem eius monumenta anno 1882 Meursiae, annoque 1890 Sigenae erecta sunt. Anniversarium saeculare solemniter celebratum est. Multae scholae in Germania hodie nomen eius portant.

Opera (selecta) recensere

Inter scripta eius mentionis sunt digna: Das pädagogische Deutschland (Berolini 1836); Pädagogische Reise nach den dänischen Staaten (Berolini 1837); Beiträge zu Lösung der Lebensfrage der Zivilisation (Assindiae 1836-1838, fasciculi IV); Streitfragen auf dem Gebiete der Pädagogik (Assindiae 1837-1838, fasciculi II); Leitfaden für den Unterricht in der Formenlehre (editio quarta, Lipsiae 1845); Raumlehre (editio altera, Bonnae 1843); Schullesebuch (Bildeveldae, editiones plures); Lehrbuch der mathematischen Geographie und populären Himmelskunde (Berolini 1840); Unterricht in der Kleinkinderschule (quinta editio, Bilveldae 1852); Lehrgang für den Unterricht in der deutschen Sprache (Bilveldae); Die drei preußischen Regulative (Francofurti 1855); Pädagogisches Wollen und Sollen (Lipsiae 1856; una cum Heuser); Methodisches Handbuch für den Gesamtunterricht im Rechnen et Praktisches Rechenbuch (saepius); Wegweiser zur Bildung für deutsche Lehrer (Assindiae 1834; cum aliis). Ausgewählte Schriften, eius opera selecta, edidit dominus Langenberg Francofuti annis inter 1876 et 1878 quattuor in tomis prolata.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Diesterweg spectant.