Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Álvaro Arzú
Res apud Vicidata repertae:
Álvaro Arzú: imago
Nativitas: 14 Martii 1946; Urbs Guatimalensis
Obitus: 27 Aprilis 2018; Urbs Guatimalensis
Patria: Guatimalia

Officium

Officium: President of the Republic of Guatemala
Munus: Conductor, Politicus

Consociatio

Factio: National Advancement Party

Familia

Coniunx: Patricia de Arzú

Memoria

Laurae: Félix Houphouët-Boigny Peace Prize, Q41152257

Álvaro Arzú, plene Álvaro Enrique Arzú Yrigoyen (die 14 Martii 1946 natus in urbe Guatimalensi; ibidem die 27 Aprilis 2018 mortuus) fuit politicus Guatimaliae.

Alumnus fuit universitatis Raphaëlis Landívar in urbe natali. Quinquies praefectus urbi Guatimalensi electus est. Anno 1982 honorem propter res novas ab exercitu motas recusavit. Idem officium ab anno 1986 usque in 1990 iterumque ab 14 Ianuarii 2004 per quattuordecim annos usque ad mortem tenuit. A die 14 Ianuarii 1991 usque ad 21 Septembris eiusdem anni minister a rebus externis meruit, praeside Georgio Serrano Elías. Ipse praeses patriae fuit a die 14 Ianuarii 1996 usque ad eundem diem anni 2000.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  • "Álvaro Arzú Yrigoyen": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Praefecti urbi Guatimalensi 1986–