Zimri Lim Amorrea gente fuit ultimus civitatis Marianae rex. Inter annos 1775 et 1761 a.C.n. regnasse vulgo dicitur quamquam de chronologia absoluta nihil comperti habemus. Regnum avi sui Yahdun Lim recuperavit e quo ille ab Assyrio rege Šamši Adad expulsus erat. Simul cum regno Zimri Lim in incendio urbis perisse videtur postquam ab exercitu Babylonii regis Hammurabi victus est. Certe multae tabulae fictiles incendio coctae et ab archaeologis in eius palatio repertae de vita cotidiana palatii ac de administratione regni nos certiores faciunt.

Fines Mari civitatis regnante Zimri Lim, hoc est aetate Hammurabi.

Fontes recensere

  • Archives Royales de Mari. Lutetiae: Geuthner ac deinde Ed. Recherches sur les civilisations, 1942-2012. 32 vol. [1].

Plura legere si cupis recensere