Yangismus (Mandarinice 杨朱学派 Yángzhūxuépài) fuit schola philosophica a Yang Zhu condita, per Aetatem Civitatum Bellantium (475221 a.C.n.) florens, quae habere solebat actiones humanas in amore sui conditas esse et debere. Schola a sinologis descripta est primum sicut genus egoismi psychologici et ethici.[1] Fundamenta Yangistarum fuit notio xing ('humanitas'),[1] nomen deinde a Mencio in Confucianismum illatum. Nulla documenta a Yangistis recte scripta iam inventa sunt, et omnia scholae opera et notiones ex commentariis philosophorum aemulorum venit, praecipue in Huainanzi, Lüshi Chunqiu, Mengzi, et fortasse Liezi et Zhuangzi, textibus Sinicis.[2] Philosophus Mencius postulavit Yangismum olim Confucianismum et Moismum aemulavisse, quamquam veritas huius postulationis res controversa inter sinologos manet.[3] Quod Yangismus memoria plerumque excidit ante tempus cum Sima Qian suum Shiji compilaret, schola inter Centum Scholas Cogitationis non comprehensa est.

Nexus interni

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Ivanhoe et Van Norden 2005:369: "Yangzhu's own way has been described as psychological egoism (humans are in fact motivated only by self-interest), ethical egoism (humans should do only what is in their own self-interest), or primativism (humans should only do what is in the interest of themselves and their immediate family."
  2. Shun 2000:40–41.
  3. Shun 2000:36: "there is little evidence that Yangist teachings were influential during Mencius's time, and this has led some scholars to suggest that Mencius exaggerated the movement's influence.

Bibliographia recensere

  • Ivanhoe, P. F., et Bryan William Van Norden. 2005. Readings in Classical Chinese Philosophy. Hackett Publishing. ISBN 978087220780.
  • Shun, Kwong-Loi. 2000. Mencius and Early Chinese Thought Stanford University Press. ISBN 9780804740173.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!