Xylitol
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Xylitol{ est compositum chemicum cuius formula est C
5H
12O
5, vel HO(CH2)(CHOH)3(CH2)OH, praecipue quidam stereoisomer(en) illius formulae structuralis, solidum album vel coloribus carens, quod in aqua libere solubilis est. Polyalcohol(en) et alcohol saccharinum(en) describi potest, alditol(en) proprie appellatum. Nomen a Graeco ξύλον 'ligno' ducitur, cum suffixo -itol, quod alcohola saccharina designat.
Dulce e fagi extrahi potest quod ut additivum alimentarium(en) approbatur. Saccharo in medicinis, bellariis, dentifriciis, et cummi masticabili saepe substitutum est(en). Eius numerus in codice Unionis Europaeae(en) est E967.[1]
Post cibum essum, xylitol bacteria gingivalia inhibet, et fortasse adiuvat ne cava dentalia nascantur.
Notae recensere
- ↑ Food legislation. . polyols-eu.org (European Association of Polyol Producers). 22 Martii 2017.
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad xylitolum spectant. |