Wikidata Wiveliscombe
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°2′35″N 3°18′49″W
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Somerset West and Taunton

Wiveliscombe est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Ibi nundinae et mercatus tenebantur ab anno 1285.[1] Circa Wiveliscombe homines Aetatis ferreae duo vel tria castra collina construxerunt inter quae King's Castle(en); Romani castra posuerunt cuius vestigia saeculo XVIII reperta The Castle nuncupantur; Saxones dominium aevo incerto constituerunt, quod in Libro de Wintonia inter praedia episcopi Wellensis enumeratum est. Nostro tempore homines fere 2 750 ibi habitant.

Ecclesia S. Andreae, a Ricardo Carver anno 1829 refecta est, paucis saeculi XIV reliquiis servatis. Fundamenta domi episcopalis medio aevo exstructae, diu delapidatae, anno 2021 reperta sunt.

Incolae notabiles recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

 
Domus nomine Court House in oppido Wiveliscombe anno 1881 aedificatus

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°2′35″N 3°18′49″W • OpenStreetMap • 7292431 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wiveliscombe spectant.
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!