Wimpina [1] vel nunc Aquae Wimpinae est oppidum ad Neccarum flumen situm. Olim ad Hassiam pertinuit, nunc est pars circuli Hailprunnae et terrae foederalis Badeniae atque Virtembergiae. Ibi ut nomen indicat thermae sunt.

Wikidata Wimpina
Res apud Vicidata repertae:
Wimpina: insigne
Wimpina: insigne
Civitas: Germania
Locus: 49°13′50″N 9°9′47″E
Numerus incolarum: 7 398
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 19.38±0 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Servian, Sopronium, Shizukuishi

Tabula aut despectus

Wimpina: situs
Wimpina: situs
Curia

Res gestae recensere

Die 26 Novembris 1945 Germania expugnata praetores ex Civitatibus Foederalibus Americae imperaverunt Wimpinam administrandam esse a magistratu Sinsheimensi oppido Badenico. Inde oppidi magistratus et miles Americanus oppidum regnans Wimpinam ab illo tempore nationum iure partem Virtembergiae et Badeniae esse putabant. Id confirmatum est a iudicibus Stuttgarti in capite terrae Badeniae atque Virtembergiae 6 Martii 1951.

Sententia oppidanorum rogata est hac de re 29 Aprilis 1951. 57 centesimae partes oppidanorum voluerunt oppidum circulo Hailprunnensi incorporatum quod factum est 1 Maii 1952.

Hassia autem Wimpinam ex nationum lege territorium suum esse perseveravit. De facto autem Wimpina est omnis pars terrae foederalis Badeniae atque Virtembergiae nemine nostra aetate obstante.

In ecclesia catholica oppidum quia olim pars Hassiae fuit usque ad hunc diem est exclave dioecesis Moguntinae.

Pinacotheca recensere

Nota recensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus interni

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wimpinam spectant.
Partes Terrae Foederalis ad partem meridionalem et occidentalem Germaniae spectantis
 
Vexillum magnum civitatis Badeniae et Virtembergiae

BadeniaVirtembergiaZolnerumWimpina