Voile levis ponderis textile est, ex consuetudine centum centesimis e xylino aut e xylina admixtione velut cum lino aut polyestere confecta.[1] Vocabulum e lingua Francica ortum est velum significans quod vicissim originem ei dat. Propter leve pondus, textile in usum mobilibus mollibus valde ponitur. Totius longitudinis vela in calidis civitatibus ex voile fiunt, et in usum velut fenestrarum rationes, conopium, et cetera ponuntur. Cum in usum fenestrarum velo ponitur, vela similia plagularum perspicuarum sunt.

Voilia formarum ac colorum varietati suppetunt (disparia plagularum perspicuarum quae plerumque alba aut paene alba sunt). Ob paene perspicuam qualitatem, voilis vela conficiuntur utendo specialiter? manufacta taenia quae minus notabilis trans textile est. Voilis textile quoque in usum arti vestiariae, et in multiplicibus laminis et positum super secunda materie. Voile persimile siffonis (Francice chiffon) est, qui etiam in usum arti vestiariae ponitur.

Notae recensere

  1. Paine, Melanie (1999). Fabric Magic. Frances Lincoln. p. 216 .

Bibliographia recensere