Vladimirus Andreae filius Steklov (Russice Владимир Андреевич Стеклов, tr. Vladimir Andreevič Steklov; natus die 28 Decembris 1863 secundum Calendarium Iulianum vel die 9 Ianuarii 1864 secundum Gregorianum Novogardiae Inferiori, mortuus die 30 Maii 1926 Gasprae in Crimaea) erat mathematicus et mechanicus Russicus, socius Academiae Scientiarum Petropolitanae (dein Russicae et URSS).

Wikidata Vladimirus Steklov
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Steklov: imago
Vladimirus Steklov: imago
Nativitas: 28 Decembris 1863; Novogardia Inferior
Obitus: 30 Maii 1926; Gaspra
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Alumnus Universitatis Charcoviensis, Vladimirus Steklov annis 18891906 ibi favebat operi (ab anno 1904 ut decanus facultatis mathematicae). Anno 1906 factus est professor cathedrae mathematicae Universitatis Petropolitanae. Anno 1910 adiunctus, et anno 1912 socius Academiae Scientiarum Petropolitanae (dein Academia Scientiarum Russica, postquam Academia Scientiarum URSS factae) electus est, cuius praesidis vicarius ab anno 1919 erat. Praeterea, Steklov fuit conditor et director primus Instituti Physico-Mathematici Academiae illius, quod post mortem eius in eius honorem vocatum est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Steklov spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie
 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!