Vladimirus Iacobi filius Šainskij (Russice Владимир Яковлевич Шаинский, tr. Vladimir Jakovlevič Šainskij; natus familia Iudaeica Kioviae die 12 Decembris 1925, mortuus Didacopoli die 25 Decembris 2017) fuit compositor atque musicus (clavicen et violinista) Sovieticus et Russicus (ab anno 2000 in Israele, dein ab anno 2004 in CFA habitans). Notus est ut auctor musicae multorum carminum clarorum (ut plurimum, pro impubibus). Musicam pro nonnullis pelliculis cinematographicis atque animatis Sovieticis creavit. Praemio Publico URSS (anno 1981), titulo Artificis Popularis RSFSR (anno 1986) nonnullisque aliis signis laudis Unionis Sovieticae et Foederationis Russicae ornatus est.

Wikidata Vladimirus Šainskij
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Šainskij: imago
Vladimirus Šainskij: imago
Nativitas: 12 Decembris 1925; Kiovia
Obitus: 25 Decembris 2017; Sanctus Didacus
Patria: Unio Sovietica, Russia, Israel
Nomen nativum: Володимир Янкелів Шаїнський

Memoria

Sepultura: Troyekurovskoye cemetery

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Šainskij spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!