Victor Elpidiphori filius (Russice Victor Elpidiforovič) Borisov-Musatov, die 2 Aprilis[1] anno 1870 Saratoviae natus et 26 Octobris[2] 1905 Tarusae gubernii Calugensis mortuus, fuit pictor Russicus, postimpressionista et symbolista, Mundo artis proximus.

Wikidata Victor Borisov-Musatov
Res apud Vicidata repertae:
Victor Borisov-Musatov: imago
Victor Borisov-Musatov: imago
Nativitas: 2 Aprilis 1870; Saratovia
Obitus: 26 Octobris 1905; Tarusa
Patria: Imperium Russicum

Vita et opera recensere

In familia servorum rusticorum liberatorum natus est. Tres annos natus e scamno cecidit et columnam vertebralem laesit, unde gibbus crescere coepit. In Saratovia primum educatus, annis nonagesimis saeculi XIX Moscuae et Petropoli et Lutetiae artibus studebat, postea Crimeam aliaque loca visitavit. Annis nongentesimis ineuntibus saepe in Zubrilovka villa nobili gubernii Saratoviensis degebat, ubi opera sua notissima pinxit, e.g. Ver (Vesna), Excipulam aquarum (Vodoiom), Phasmata (Prizraki). Tunc et Helenam Vladimiri filiam Alexandrovam-Skovorodam nupsit, quae anno 1904 Mariannam filiam ei genuit. Ab anno 1903 in Podolsko habitabat, ab anni 1905 Tarusae (apud Ioannem Tsvetaev), ubi et mortuus et sepultus est.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 14 Aprilis Gregoriano.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 8 Novembrus Gregoriano.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Grove Art • Store norske leksikon