Valesia (Francogallice Valais ; Theodisce Wallis) est pagus Helvetiae ab anno 1815, quamquam iam antea Valesia pagorum Helveticorum confoederatione connecta fuit. Caput est Sedunum urbs. Valesiae finitimi pagi atque civitates sunt Pagus Valdensis, Berna, Urania, Ticinum, Francia Italiaque.

Wikidata Valesia
Res apud Vicidata repertae:
Valesia: insigne
Valesia: insigne
Valesia: vexillum
Valesia: vexillum
pagus
Civitas: Helvetia
Locus: 46°4′0″N 7°36′0″E
Situs interretialis

Gestio

Consilium: Grand Council of Valais

Vita

Incolae: 343 955
Sermo publicus: Francogallice, Swiss High German
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Sigla

Siglum autoraedarum: VS

Tabula aut despectus

Valesia: situs
Valesia: situs

Historia recensere

Regionem Valesianam aetate Celtorum a quattuor gentibus Sedunorum, Uberorum, Nantuatorum, Veragrorum) habitatam Bello Gallico Gaii Iulii Caesaris anno 57 a.C.n. Legio XII Fulminata occupavit. Sub Imperio Romano provincia Poenina in valle condita est.

Occidentalis Valesiae pars medio aevo erat feudum comitatis Sabaudiae. Comites monasterium Sancti Mauritii Acauno situm regebant.

Valesia die 12 Septembris 1814 ad Helvetiam accessit.

Sermones publici recensere

In pago Valesia praeter linguam Francogallicam etiam est Lingua Germanica sermo publicus.

Religio recensere

Magna pars incolarum Valesiae (Vallensium[1]) (81% anno 2000) se Catholica esse profitetur.

Institutiones recensere

Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Francice Grand Conseil ; Germanice Grosser Rat) a 130 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Conseil d'État ; Staatsrat) a quinque legatis constitutum.

Districtus pagi recensere

In insigni Valesiae apparent 13 stellae quia pago sunt 13 districtus:

 
Despectus in Valesiam ad Orientem versus ex monte apud vicum Uvronam (Francogallice Ovronnaz).

Geographia recensere

Valesia regio montium Alpium est.

Valles recensere

Oppida et vici recensere

Montes recensere

Transitus recensere

Flumina recensere

Lacus recensere

Glaciaria recensere

Notae recensere

  1. Petrus Flobert, Le Grand Gaffiot: Dictionnaire latin français (Lutetia, 2000), 1673.

Bibliographia recensere

  • Christa Ebnöther (red.): Vallis Poenina. das Wallis in römischer Zeit. 1. Jh.–5. Jh. nach Chr. (Sedunum 1998)
  • Arthurius Fibicher: Walliser Geschichte. (Visp 2004)

Nexus externus recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 46°4′0″N 7°36′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Valesiam spectant.