Vaasa[1] seu Vasa[2] seu Nicolaopolis[3] (Suecice Vasa) est oppidum Finnicum fere 65 600 incolarum in regione Ostrobothnia, in Finnia Occidentali provincia situm. Quod et Helsingia, caput Finniae, 419 chiliometris distant; Vaasa et Wegelia, proximum magnum oppidum Finnicum, 78 distant chiliometris; Vaasa autem et Uma, urbs Sueciae, chiliometris 80 distant. Cyronia Maior, Korsholmia, Laihela, Malax, Vero sunt oppida et municipia vicina Vaasae.

Wikidata Vaasa
Res apud Vicidata repertae:
Vaasa: insigne
Vaasa: insigne
Civitas: Finnia
Locus: 63°5′45″N 21°36′55″E
Numerus incolarum: 69 036
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Vaasan kaupunki, Vasa stad

Gestio

Consilium: Vaasa City Council
Procuratio superior: Ostrobothnia

Geographia

Superficies: 364.84 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Isokyrö, Laihia, Malax, Korsholm, Vörå

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Helsingør, Harstad, Kielia, Suerinum, Pärnu City, Šumperk, Umeå Municipality, Malmogiae Municipium, Morogoro, Olonicia, Zhenjiang

Tabula aut despectus

Vaasa: situs
Vaasa: situs
Situs Vaasae in Finnia.

Vide etiam paginam discretivam: Nicolaopolis (discretiva)

Oppidum conditum est nomine Finnice Mustasaari ('Insula nigra', Latine Korsholmia) die 2 Octobris anno 1606 a Carolo IX rege Sueciae. Locus hodie Vanha Vaasa ('Vaasa vetus') appellatur; Korsholmia autem nominatur municipium Vaasam oppidum circumstans. Annis ab 1855 ad 1917 oppidum Nikolainkaupunki ('Oppidum Nicholai') appellabatur.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. Nuntii Latini ubi dicitur: "(...)) Die Martis nuntiatum est in Finnia quoque, scilicet in urbibus Helsinki, Vaasa (...)".]
  2. Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam
  3. Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 63°5′45″N 21°36′55″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vaasam spectant.
 

Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!