Universitas Catholica Mechliniensis

Universitas Catholica Belgii[1], vulgo vocata Universitas catholica Mechliniensis, universitas studiorum est quae Mechliniae in Belgica condita est die 8 mensis novembris anno 1834 ab episcopis catholicis Belgicis cum licentia papae Gregorii XVImi data per breve 13 decembris 1833.

Papa Gregorius XVI conditor cum episcopis Belgicis Universitatis Catholicae Mechliensis postea nuncupatae Lovaniensi per breve datum die 13 decembris 1833.

Tunc temporis enim, episcopi voluerunt universitatem studiorum novam in regno Belgico condere ad "integram doctrinam de Sancta Sede apostolica manantem accipiendam et ad respuenda omnia quae non ab hoc augusto fonte scaturiebant".

Primus "Rector Magnificus", ut aiunt, huius Universitatis fuit Dominus Petrus de Ram.

Sed huic universitati novae non longa fuit vita quia post unum annum migravit Lovanium qua in urbe nomen novum sibi selegit: Universitas Catholica Lovaniensis.

Tumultus publici in Belgica recensere

Multi Belgae, qui Liberalismo favebant, aegre tulerunt hanc novam Universitatem Catholicam conditam, atque timentes ne Ecclesia Catholica totam educationem populi usurpareretur, tumultus publicos incitaverunt in magnis urbibus Gandavi, Lovanii Leodiique.

Tamen regimen regni Belgici non vetuit quin conderetur haec nova Universitas catholica Lovaniensis ut nunc semper vocatur.

Notulae recensere

  1. Petrus De Ram, Universitas Catholica Belgii, 1834. Documenta VIII, "Statuts de l'Université catholique de Belgique". Vide etiam: "L'Ami de la religion", volumen 81, 1834, p. 329: "connu par plusieurs écrits et entr'autres par un discours dont nous avons parlé sur l'affaire de l'école libre à la chambre des pairs; M. de Coux, qui vient d'être nommé à une chaire dans l'Université catholique de Belgique ". Nomisma incusum est cum sententia "UNIVERSITAS CATHOLICA BELGII Mechliniae inaugurata": Catalogue des monnaies et médailles formant le cabinet de feu M. J.B. De Jonghe, Bruxellis, 1860, p. 172 n° 3289. Vide etiam: Petrus De Ram, "Universitas Catholica Belgii, Oratio quam die IV mensis novembris anni MDCCCXXXIV, in aede metropolitana Mechliniensi habuit Petrus-Franc.-Xav. De Ram,....... quum illustrissimus ac reverendissimus Dominus Engelbertus, archiepiscopus Mechliniensis primas Belgii oblato solemni ritu missae sacrificio Universitatem Catholicam inauguraret", Lovanii, 16. nov. 1834.

Nexus interni