Undeloh commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Ad Undeloh commune etiam vici Wehlen, Wesel, Meningen, Thonhof atque Heimbuch pertinent. Undeloh pars communis generalis Hanstedt est.

Wikidata Undeloh
Res apud Vicidata repertae:
Undeloh: insigne
Undeloh: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°11′46″N 9°59′0″E
Numerus incolarum: 1 066
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Undeloh

Geographia

Superficies: 48.3 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q25621702

Tabula aut despectus

Undeloh: situs
Undeloh: situs
Ecclesia Sanctae Magdalenae Undeloh

Historia recensere

Undeloh pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Undeloh ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Hanstedt communis generalis est. Eodem anno vici supra dicti ad Undeloh adiuncti sunt.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Undeloh spectant.
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!