Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Ulmaceae 
Genus : Ulmus 
Species : U. thomasii 
Ulmus thomasii 
Sarg.  
Synonyma
* Ulmus racemosa (non Borkh.) Thomas

Ulmus thomasii (Anglice: rock elm, cork elm) est arbor decidua praecipue in Medio Occidente Americano endemica. Arboris distributio est ab Ontarioe meridiana et Quebeco meridiem versus ad Tennesiam, occidentem versus ad Kansiam boreo-orientalem, et septentriones versus ad Minnesotam.[1] Sua habitatio naturalis est humidus sed arenosum lutum (Anglice: loam) bene siccatum, vel limus (silt), cum aliis lignis duris (hardwoods) commixta; locos umbrosos moderate tolerat.[2] In siccis autem locis editis quoque crescit, praecipue in iugis saxosis rupibusque calcis.

Descriptio recensere

Arbor ad 15–30 m alta crescit, et vivere ad trecentos annos potest. Ubi in silvis crescit, corona est cylindricea et erecta, ramis brevibus, aliis ulmis angustior. Ulmus thomasii etiam est inusitata inter ulmos ob monopodiam.[3] Cortex est fumeus penitusque exaratus in squamosa iuga complanata. Multis ramis vetustioribus sunt 3–4 inaequabiles alae crassae suberosae; planta ergo vulgo appellatur ulmus suberosa.[4] Folia sunt 5–10 cm longa, 2–5 cm lata, ovalia ad obovata, basi rotundi symmetrici et apice acuminata. Superficies folii est atroviridis nitida, autumno flava clara; latus inferius est pubescens.

Flores sunt perfecti, apetali, a vento pollinati, rubri viridesque, in racemis minus quam 40–mm longis binis hebdomadibus ante folia, a Martio ad Maium, secundum arboris locum. Fructus est samara lata ovata 13–25 mm longus, pilis subtiliter tecta, apice inciso, Maio vel Iunio maturescens ad faciendos fasciculos cernuos fundamento foliorum.[5] Quamquam U. thomasii est protandrica, se saepissime pollinat.[6]

Pestes et morbi recensere

Sicut plurimae Americae Septentrionalis ulmi, Ulmus thomasii ad Hollandicum ulmorum morbum est pronissima.

Cultus et usus recensere

Materia U. thomasii est omnium ulmorum durissima et gravissima, et arbore in silva crescente, nodorum aliarumque labium libera manet. Ea est validissima et bene poliri potest; ergo populi Americani Europaeique eam multo olim desiderabat pro multis usibus, insigniter navibus, supellicite, instrumentis rusticis (agricultural tools), et instrumentis musicis. Multum virium ligni ex grano? (Anglice: grain) stricto deducitur, quod ex arboris lentissimo auctús modo oritur; truncus diametro minus quam 2 mm per annum usitate augetur. Plus quam 250 incrementa annua olim enumerata sunt in tigno 24 cm quadrata quem opifices in Anglica navium area pro superioribus navis marginibus serrá secabant, dum alia arbor, olim apud Regales Hortos Botanicos Kew Londinii crescens, altitudinem solum 12 m per quinquaginta annos attigit.[7] U. thomasii, omnino ad maritimum Europae borealis clima temperatius inusitata, est rarissima in cultura trans Atlantica, quamquam fuerunt nuntii sine auctore editi aliarum exemplarium in Essexia meridio-occidentali Angliae. Sunt nullae huius taxi cultivarietates notae, nec in commercio agnoscitur.

Hybridae et cultivarietates hybridae recensere

Species hybridizata est cum Ulmo davidiano var. japonica apud Arboretum Arnold Bostoniae, sed nulli cloni? commercio liberati sunt.[6] Omnes ab hybridizatione cum U. pumila apud Lake States Forestry Experimental Station decennio 196 genitae plantulae perierunt---classica lethalitatis hybridarum? res.[8][9]

Etymologia recensere

Arbor ex Davide Thomas ingenario civili Americano anno 1902 appellata est, qui arborem (tum Ulmus racemosa nominata) saeculo undevicensimo ineunte primum agnoscivit.

Accessiones recensere

America Septentrionalis
Europa

Notae recensere

  1. ""Ulmus Thomasii Range Map"". United States Geological Survey 
  2. Situs forestry.about.com.
  3. W. J. Bean, Trees and shrubs hardy in Great Britain, ed. 7a (Londinii: Murray, 1981).
  4. Photographema cristarum suberosarum ramorum Ulmi thomasii in Encyclopaedia Plantarum Universitatis Civitatis Michiganiae [1].
  5. J. White et D. More, Trees of Britain & Northern Europe (Londinii: Cassell's, 2003).
  6. 6.0 6.1 A. S. Hans, "Compatability and Crossability Studies in Ulmus," Silvae Genetica 30, 4 - 5 (1981).
  7. H. J. Elwes et A. Henry, The Trees of Great Britain & Ireland (1913), 7:1848-1929 (editio privata). Situs apud fax.libs.uga.edu.
  8. [2]
  9. H. F. Sholtz, "Rock Elm (Ulmus thomasii)," Lake States Forest Experimental Station Paper 47:16 (1957).