Vide etiam paginam fere homonymam: U Octama (monachus)

U Octama (seu Oktama; interdum monachus Miaianchaing nuncupatus)[1] fuit monachus et repugnator Birmanicus qui contra conquisitores Britannos novas res mense Februario anni 1886 apud Salin et Sale ad borealem partem pagi Minbu movit. Ibi adiutorem habuit monachum Oktaya; ambo mense Aprili anni 1888 ut repugnatores proscripti sunt ultimoque supplicio in absentia dicati. Tandem a statoribus Britannicis mense Iunio anni 1889 capti eodem anno interfecti sunt.

Notae recensere

  1. The Myayanhkaing pongyi [1].

Bibliographia recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.