Tylus Saxo[1] (Theodisce: Till Eulenspiegel) secundum traditionem vixit inter annos 1290 et 1350 circiter. Scurra sive ioculator erat agrestis, qui - ut ferunt - natus est in Kneitlingen am Elm apud Brunsvicum et obiit in Mölln, Ducatus Lauenburgicus. Documenta historica de ista persona tamen non sunt, quamquam Hermannus Bote de morte Tyli rettulit in opere suo quod appellatur Weltchronik (scriptum ad finem saeculi XV).

Nummus Germanicus cum imagine ioculatoris, anni 2011

Tylus multis in libris popularibus prototypus procacis sed sapientis scurrae factus est qui homines omnium classium socialium ludibrio habet eisque interdum etiam damnum affert.

Cognomen "Ulenspegel" etymologice constat e verbis "ulen" (verrere) et "spegel" (podex).

Fabulae recensere

Episodus fama est, in qua Tylus adlatus pistoris factus ordinem magistri ad verbum interpretatur et farina subacta "ululas et cercopithecos" fingit. Nemini parcetur, neque ecclesiasticis neque nobili genere natis. Credulis rectoribus Erfordiensibus promisit docere asinum artem legendi! His omnibus indirecte testimonium perhibetur ironice de moribus socialibus.

Traditiones recensere

Res gestae primo annis 1510/11, postea anno 1515 et anno 1519 in libro lingua Theodisca alta scripto apparuerunt qui praetitulatur Ein kurtzweilig lesen von Dil Ulenspiegel geboren uß dem Land zuo Brunßwick. Wie er sein Leben vollbracht hatt. XCVI. Seiner geschichten (Argentorati apud officinam Johann Grüninger). Historiae collectae originem habent a versione quapiam idiomate Saxonico pacta, quae proh dolor perdita est. Historiunculae in permultas linguas conversae sunt.

Retractationes aliae recensere

Argumenta saepe etiam paululum commutata sunt, e.g. a Ioanne Pauli in libro Schimpf und Ernst (1522), a Ioanne Sachs (1533-1557) sive a Carolus De Coster (Tyll Ulenspiegel und Lamm Goedzak. Legende von ihren heroischen, lustigen und ruhmreichen Abenteuern im Lande Flandern und andern Orts, 1867). Poema symphoniacum titulatum Till Eulenspiegels lustige Streiche (1895) composuit Ricardus Strauss. Ecce duo alia emolumenta:

  • Gerhart Hauptmann: Des großen Kampffliegers, Landfahrers, Gauklers und Magiers Till Eulenspiegel Abenteuer, Streiche, Gaukeleien, Gesichte und Träume, 1928
  • Christa et Gerhart Wolf (textus pro pellicula: 1972; pro dramate: 1982)

Vide etiam recensere

Notae recensere

Externi nexus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tylum Saxonem spectant.