Vide etiam paginam discretivam: Tusculum (discretiva)

Tusculum[1][2] (-i, n.) erat municipium[3] antiquum atque comitatus mediaevalis in regione Italiae Latio situm, suburbium Romae. Nam Tusculum ab urbe Roma XXV chiliometra aberat.

Inter praeclaros homines Tusculi natos certe eminet Marcus Porcius Cato Maior, orator, historicus, quaestor militaris, consul ac censor (natus 234 a.C.n., mortuus 151 a.C.n.).

Historia recensere

Aetas Romana recensere

Primo saeculo a.C.n. ager Tusculensis rus amoenum et suburbanum ad Viam Latinam erat, ubi Romani ditiores lautas villas aedificabant, in quibus e civilibus certaminibus vires reficerent[4]. Anno 68 a.C.n. orator Cicero talem villam sibi paravit atque etiam unum ex suis operibus Tusculanas disputationes inscripsit, qui liber sermones fictos depingit tanquam in ipsa villa habitos (quod ex parte verum videtur), ibidemque conscriptus est.

Aevum Medium recensere

Tusculum a civibus Romanis die 17 Aprilis 1191 consensu papae Caelestini III et imperatoris Henrici IV diruta est. Historicus Rogerius de Hoveden scripsit: "lapis supra lapidem non remansit" Nunc super summum collem Tusculanum crux ferrea ac haec inscriptio sunt:

HIC UBI DIIS GENTIUM EXTITERE DELUBRA
CRUX CHRISTI REFULGET
QUAM PERENNANDAE MEMORIAE SAECULI XIX A REPARATA SALUTE
ET ANNI L AB INITIO SACERDOTIO MICHAELIS LEGA CARD EPISC
OPTIMATES CLERUS POPULUSQUE TUSCULI ET DIOECESEOS
ERIGENDAM CURARUNT A.D. MCMXXXIV A FR XII
PIO XI PONT. MAX - VICTORIO EMM. III REGE - BENITO MUSSOLINI DUX -
ALDOBRANDINIO PRINCIPE PATRONO

Nexus interni

Fontes recensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  2. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  3. [1] Articulus Georgis, lexicī Latino-Theodiscī ad Aevum Antiquum spectantis).
  4. Strabo, Geographica V.3.12
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!