Vide etiam paginam discretivam: Diaeresis

Trema (a Graeco τρῆμα 'foramen') est signum diacriticum ( ¨ ) quod e binis punctis consistit alterum iuxta alterum litterae (plerumque vocali) superscriptis. Duo ferme sunt tremate utendi genera: alterum est, quo diaeresis indicetur; alterum, quo metaphonia sive umlaut significetur. Alii usus admodum rari esse videntur.

Fragmentum Papyri 52 (Gregory–Aland), cuius in linea secunda trema I litterae superscriptum est.

De trematis usu recensere

Constat trema vetus esse signum diacriticum, quod varios praebet usus. Praesertim servit diaeresi prosodiacae indicandae, e quo in multis linguis ipsum signum — id est: bina punctula iuxtim superscripta — diaeresis dicitur; sic etiam in Unicode.

Trema diaereticum sive dialyticum recensere

Iam in papyris antiquis interdum tremate indicatum est vocales continuas non efficere diphthongum, sicut in  52, fragmento papyri saeculo II facti, quo particulae Evangelii secundum Ioannem 18:31-33 (recto) et 18:37-38 (verso) continentur. In recti enim folii secundo versu scriptura continua exarato super iota litteram scriptum est trema (Ï), ne eidem syllabae adtribuatur atque A littera, in qua verbum praecedens terminatur. Similis trematis usus etiam in Codice Tchaco (saec. IV/V), qui Evangelium Iudae Coptice redditum nobis conservavit, invenitur.

Trema etiam in editionibus philologicis auctorum Graecorum usu receptum est, sive de verbi figura agitur (sicut δάῒς [da·is] 'bellum, proelium' vs. δαίς [dai̯s] 'cena'), sive de metri necessitate (sicut εὐ [eu̯] vs. ἐϋ [e·u] 'bene', ut ἐϋφρονέων [e·upʰ·ro·ne·o:n] (∪ — ∪ ∪ — ) 'bene animatus, hilaris', Il. 15.285). Etiam lingua Neograeca tremate utitur, ne puta [[alpha|α]][[iota|ί]] litterarum successio ['e] appelletur; itaque 'mensis Maii' Μαΐου scribitur.

In auctorum Latinorum editionibus interdum tremate indicantur verborum formarumque differentiae, sicut in Cic. Div. 1.42.93 propter aëris crassitudinem, ne quis de cupro agi credat.