Torcular est instrumentum in quo, si cochleis torquetur, duo operimenta concluduntur, quibus res quaelibet sive comprimatur sive firme teneatur (ut vel ab opifice vel fabro tractetur).

Varia genera torcularis sunt:

Torcularia scamnaria quae in officina usurpantur. 1.Ansa 2.Cochlea 3.Mala (pars fixa) 4.Maxilla (pars mobilis) 5.Cochlea retinens
Torcular uvarum 16mi saeculi duabus cochleis instructum
  • Torcular uvarum quod adhibetur ad uvas aut mala comprimendas ut sucus extrahatur ad vinum et pomacium conficiendam.
  • Torcular officinae quod in scamno fabri aptum adhibetur ad stricte tenendum alicuius rei ut convenienter tractetur.
  • Torcular librorum quo glutinator librorum libros primit ut paginae perplanae fiant
  • Torcular florum quo botanistae et collectores florum silvestrium utuntur ad flores complanandas ut in libro serventur.

Vetstigia torcularis omnium antiquissimi, abhinc annis fere 6 000 constructi, in Armenia reperta sunt in caverna Areni 1.

Bibliographia recensere