Tobolium,[1][2][3] vulgo Tobolsk[1][4] (Russice Тобольск), urbs est in Russia, in Siberia Occidentali prope influxum fluvii Tobolis ad flumen Irtin sita, sedes administrativa districtus Toboliensis regionis Tumenensis Foederationis Russicae. Circa centum milia incolarum habent (anno 2017). Urbs est sedes industriae (ut plurimum chemicae). Portum et stationem ferriviariam habet.

Wikidata Tobolium
Res apud Vicidata repertae:
Tobolium: insigne
Tobolium: insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°11′43″N 68°15′29″E
Numerus incolarum: 98 886
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Vladimir Mazur
Procuratio superior: Regio Tumenensis

Geographia

Superficies: 222 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Picaria, Surgutum

Tobolii sunt academia sociale-paedagogica, institutum industriale, seminarium spirituale Ecclesiae Orthodoxae Russicae (cuius eparchiae sedes haec urbs est ab anno 1620) nonnullaque alia instituta educationis, theatrum (anno 1705 conditum) atque museum historiae et architecturae.

Cremlinum Tobolii (photographema a Demetrio Medvedev factum)

Visendorum urbis illius notabilissimum est Siberiae primum cremlinum (castrum) lapideum, exeunti saeculo XVII et ineunti saeculo XVIII constructum.

Tabula geographica Tobolii circa annum 1700 e Libro delineationis Siberiae a Simeone Remezov

Historia recensere

Anno 1587, Cosaci Russici prope ostium Tobolis fluvii condiderunt coloniam, quae facta est urbs, ex nomine fluvii Tobolium vocatur. Haec urbs a fine saeculi XVI fuit sedes principalis militaris, administrativa et ecclesiastica in Siberia ("Siberiae caput"[1]). Anno 1708 Tobolium factum est caput Siberici vel Sibirici (post annum 1719 etiam provinciae Toboliensis huius gubernii), anno 1764 in regnum Sibericum Imperii Russici transformati, quod ad annum 1782 exsistebat. Postea Tobolium sedes administrativa praefecturae, et ab 1796 ad 1919 metropolis gubernii Toboliensis erat. Praeterea, urbs locus exsilii fuit. Saeculo XIX Tobolium valorem suam oeconomicam priscam perdidit, translocationis viarum negotiariarum causa. Saeculo XX autem sedes industriae naphtochemicae factum est.

Incolae noti recensere

Nati recensere

Mortui recensere

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tobolium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 58°11′43″N 68°15′29″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия