Titus Iunius Fulvius Quietus fuit tribunus militum et usurpator Romanus. Quando natus sit ignoramus, sed mortuus est anno 261. Cum Valerianus imperator anno 260 bello Parthico a rege Sapore captus est, quidam Ballista, praefectus praetorio Titum Fulvium Macrianum, patrem Quieti, Augustum novum proposuit. Sed is propter aetatem valetudinemque negavit. In eius loco filii creati sunt et ante 17 Septembris 260 Augusti proclamati sunt, cum Quieto eius frater Titus Fulvius Macrianus Iunior. Cum Quietus in oriente maneret, Macriani pater et filius in Illyricum profecti sunt. Ibi autumno 261 ab Aureolo, duce equitum Gallieni imperatoris victi et necati sunt. Quietus autem Emesae cum Ballista praefecto praetorio a Septimio Odaenatho, legato Syriae, eodem anno obsessus, captus, necatus est.[1]

Antoninianus Quieti Augusti.

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10 c 699