Tibicen Hamelae (Theodisce Rattenfänger von Hameln) est persona in notissima fabula mediaevali, de tempore primo oppidi Hamalae, in Germania, quae nobis praecipue a fratribus Grimm traditur.

Tibicen Hamelae

Historia recensere

Sic legitur apud scriptorem ignotum:

Anno 1284 molestia magna rattorum Hamalam vexabat. Diu consilium oppidi non invenerat quo modo rattos expelleret. Sed tum tibicen quidam promisit se rattos canendo ex oppido in flumen Virsurgem ducturum, si ei praemium magnum solveretur, quod decuriones et magister civium spoponderunt?. Tibicen, ut promiserat, omnes rattos in Visurgem duxit, ubi in aquis perierunt. Sed tamen consilium oppidi praemium solvere noluit. Tibicen autem in Hamalam vindicavisse dicebatur: 26 Iunii 1284 in oppidum revertit, iterum tibiis cecinit et CXXX liberos civium canendo eduxit, quos nemo postea vidit.

Quae res vera hac fabula tradita sit, multi historici et eruditi reperire conabantur, sed res adhuc obscura est.

Nexus externi recensere

  Lege Αὐλητὴς τοῦ Χαμελίν ("Tibicen Hamelae") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!