Tiberius Iulius Alexander fuit eques Romanus et gubernator provinciarum imperatoribus Claudio et Nerone. Alexandriae natus e stirpe Iudaea, patre Alexandro illo qui alabarches meruit, Ti. Iulius Alexander procurator Iudaeae inter Cuspium Fadum[1] et Ventidium Cumanum[2], circa annos 46-48 a Claudio factus, postea Corbulonem in Armeniam secutus est[3]. Fuit deinde praefectus Aegypti inter annos 66 et 69[4]. Illo tempore Iudaeos Alexandrinos seditiosos et cum Graecis confligentes duabus legionibus immissis saeviter repressit : nam si historico Flavio Iosepho credimus 50 000 hominum occisi sunt[5]. Die 6 Iulii 68 ille, primus inter gubernatores de quibus scimus, in edicto de rebus provincialibus Galbam imperatorem recognovit. Die 1 Iulii 69 primus omnium milites suos in Vespasiani verba iurare iussit atque copias suas praesto praebuit (Vespasianus qui tum bellum cum Iudaeis in Palaestina gerebat nondum a suis militibus adclamatus erat). Postea Tito Caesari adfuit cum Hierosolyma obsideret et expugnaret[6] (70).

Notae recensere

  1. Flavius Iosephus, BI II.220
  2. Flavius Iosephus, BI II. 223. Tacitus, Ann XII.54
  3. Tacitus, Ann. XV.28
  4. Flavius Iosephus, BI II.309. Tacitus, Hist. I.11
  5. Flavius Iosephus, BI II.492-498
  6. Flavius Iosephus, BI IV 616-618. V.45-46 et 205 et 510. VI.237 et 242. Tacitus, Hist. II.74 et 79. Suetonius, Vespasianus 6.

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere