Thurismundus (Gothice Þaurismoþs; †453) fuit maximus natu e filiis Theodorici I, regis Visigothorum et post eum ipse rex ab anno 451 usque ad annum 453, quo interfectus est.

Vita recensere

Thurismundus rex factus est, postquam pater eius contra Hunnos pugnans in proelio apud campos Catalaunicos prope Durocatalaunum anno 451 cecidit.[1] Thurismundus proelii particeps fuit; in colle occupando una cum Flavio Aetio duce Romano fortem se praebuisse traditur.[2] Hunnis victis, Aetio suadente ("ne germani eius opibus adsumptis paternis Vesegotharum regno pervaderent graviterque dehinc cum suis et, quod peius est, miseriterque pugnaret"[3]) Tolosam, caput regni sui, festinavit.

Anno proximo Alanos dimicavit,[4], Arelate autem frustra oppugnavit. Iam anno 453 "a fratribus oppressus ac iugulatus interiit."[5]

Bibliographia recensere

  • Konrad Bund: Thronsturz und Herrscherabsetzung im Frühmittelalter. Röhrscheid, Bonnae 1979, ISBN 3-7928-0417-4, p. 551–553.
  • Ludwig Schmidt: Die Ostgermanen. 2. editio, Beck, Monaci 1969 (denuo impressa), p. 474−479, 510−512.

Notae recensere

  1. Iordanes, Getica 41,214
  2. Iordanes, Getica 40,211
  3. Iordanes, Getica 41,215. - Iordanes quidem suspicatur Aetium Thurismundum decipisse; eum re vera demissise, ne potentia Visigothorum nimis fieret.
  4. Gregorius Turonensis, Historiae 2,7
  5. Gregorius Turonensis, Historiae 2,7. Vide etiam: Prosper Tiro Aquitanus, Chronica 1371, in: MGH, Auctores antiquissimi (AA) 9 (= Chronica minora 1), p. 483.


Antecessor:
Theodoricus I
Rex Visigothorumm
451–453
Successor:
Theodoricus II