Thomas Murner (natus Obernaci die 24 Decembris 1475, mortuus ibidem anno 1537) fuit scriptor saturarum more humanismo, poeta et sacerdos Catholicus, et Martini Lutheri adversarius summus.

Thomas Murner, cancellarius in Gäuchmatt. Ambrosius Holpenius pinxit, 1519.
Pamphletum De Luthero insano maximo, 1522

Vita recensere

Murner Franciscanus factus est Argentorati ubi anno XIX annorum sacerdos secundum ordinem Melchisedech consecratus est. Friburgi, Lutetiae, et Cracoviae studuit; ibi theologiae baccalaureatum est adeptus. Post moras Coloniae Agrippinae, Rostochii et Pragae circa annum 1499 in patriam revertit. Tunc magister publicus Friburgi fuit ubi edidit »Nova Germania« (Argentorati 1502), scriptum contra opus Iacobi Wimpfeling praetitulatum »Germania«. Ibi factionem Francicam esse in Alsatia et iure Alsatiam et Francicam esse monstrare voluit potuitque. Magistratus Argentorati inde vulgationem interdicentes exemplaria quasi omnia inculcavit.[1]

Anno autem 1505 imperator Maximilianus I eum poetam laureatum proclamavit, qui in urbibus Cracoviae, Friburgi, Bernae, Spirae et Francofurti habitabat. Eo tempore libris definitivis sat modernis homines excitavit, quibus logicam aliasque scientias pueri modum in iucundum docerentur. Sed opera duo anno 1512 vulgata et auctorem et tempus eius bene depingunt, nempe »Die Narrenbeschwörung« et »Schelmenzunft«. Inspirationem carpiebat ex opere »Narrenschiff« Sebastiani Brant cuius xylographias partim quoque in opus suum proprium suscepit. Dialecto Alsatiana vitia et amentias temporis sui publice calumniabatur classi sociali nulli, ne clericis quidem, parsurus. Mentio detur et de »Schelmenzunft«, ubi homeliae Francofurtenses tractantur et societas humana omnis mordaciter criticatur. [2]. Generis severi autem videtur »Andächtig geistliche Badenfahrt« (1514), rationis autem vere facetae popularisque »Die Mülle von Schwyndelsheim und Gredt Müllerin Jarzeit« (Argentorati 1515).

Annis inter 1515 et 1521 Murner in Italia versatus est et Argentorati iterum, unde Maximiliano imperatori conversionem Aeneidos rimis confectam misit dedicavitque. Tum Augustae Treverum fuit et Basileae, ubi anno 1519 doctoratu in iurisprudentia laureatus est. Quoniam iurisprudentiam compendiarie et modo intellectu faciliore hominibus tradere voluit cum doctis Basiliensibus rixabatur. Unde Italiam petivit ante reditum Argentoratum anno 1521. Annis istis etiam exaratum est »Gäuchmatt« (»Narrenwiese«, Basileae 1519), ubi mulierum artes subdolae revelantur, ut viri stulti ludibrio habeantur; inter viros insanos sat multi illustres exemplo citantur. In querelis inter Ioannem Reuchlin et ordinem Fratrum Praedicatorum humanistas adiuvabat; conversio operis Lutheri »De captivitate babylonica« anni 1520 Lutherum paululum criticat; opere altero »Christliche und brüderliche Ermahnung« Lutheri adversariorum opinionem iam confirmavit. Mox autem in rixis novis implicatus est; anno 1522 tractatum quoddam regis Henrici VIII convertit cui titulus »De septem sacramentis« et porro eum defendit scripto »Ob der Künig uß Engelland ein Lügner sei oder der Luther« (de inquirendo utrum rex Angliae an Lutherus mendax sit). Simul est editum carmen allegoricum-satiricum »Von dem großen lutherischen Narren, wie ihn Doktor M. beschworen hat« ubi inclinationes reformatorum debiles versute ostentantur, quod pamphleto nullo alio superatum esse videtur. Murner, cum anno 1523 iter Anglicum faceret, a rege ipso pompa magna acceptus est. Argentoratum reversus saepius cum curia conflixit, qua in urbe Reformatio magis magisque se pandebat. Anno 1525 agricolas furiosos fugiens in Helvetiam se contulit ubi in Pago Lucernae parochus factus est. Anno 1526 colloquio theologico Aquis in Argovia interfuit; attamen anno 1529 cum protestantibus dimicans ex Helvetia expulsus est et Heidelbergam venit a principe electore Frederico benigne accipiendus. Denique Oberehnheim possessionem parvam obtinuit.

Gravitudo recensere

Murner revera inter scriptores fecundissimos atque ingeniosissimos numerari potuit, qui paulo immodicus et effrenatus fuisse videtur. Ingenium ei maximum in polemicis satiricis elucebat; cum se retineat, taediosus scriptor est. Sunt qui dicant Thomam Murner librum rerum gestarum scurronis Eulenspiegel in versione Theodisca retractasse.

Opera selecta recensere

 
Pagina ex Historia mundi Marci Antonii Coccii Sabellici.
  • "Invectiva contra Astrologos", 1499
  • "Germania Nova", 1502
  • "Chartoludium logicae", 1507
  • "Von den vier Ketzern", 1509
  • "Doktor Murner Narrenbeschwörung", 1512
  • "Der Schelmen Zunft", 1512
  • "Ein andächtig geistliche Badenfahrt 1514", 1515
  • "Die Mühle von Schwindelsheim"
  • "Eine christliche und brüderliche Ermahnung", 1520
  • "An den großmächtigsten Adel deutscher Nation", 1520
  • "Von dem großen Lutherischen Narren", 1522
  • "Ob der König von England ein Lügner sei oder der Luther" 1522
  • "Marcii Antonii Sabellici Historia ", 1534/1535 (Translatio historia mundi Marci Antonii Coccii Sabellici. Hodie tria decies voluminum huius operis nobis servata sunt)

Notae recensere

  1. Liber una cum opusculo Wimpfelingiano anno 1874 Argentorati denuo editus est.
  2. Eius versio Latina »Nebulo nebulonum« Francofurti anno 1620 edita est.

Bibliographia recensere

  • Thomas Murner: elsässischer Theologe und Humanist 1475–1537. Expositionis catalogus. Carolsruhae 1987, ISBN 3-88705-020-7.
  • Hedwig Heger: Thomas Murner. In: Stephan Füssel (ed.): Deutsche Dichter der frühen Neuzeit (1450–1600). Ihr Leben und Werk. Berolini 1993, ISBN 3-503-03040-9, S. 296–310.
  • Erwin Iserloh: Thomas Murner (1475–1537). In: Erwin Iserloh (ed.): Katholische Theologen der Reformationszeit (= Katholisches Leben und Kirchenreform im Zeitalter der Glaubensspaltung. 46). Band 3, Monasterii 1987, ISBN 3-402-03345-3, p. 19–32.
  • Friedrich Lauchert: Studien zu Thomas Murner. In: Alemannia 18, 1890, p. 139–172,p. 283–288 et Alemannia 19, 1892, p. 1–18.
  • Theodor von Liebenau: Der Franziskaner Dr. Thomas Murner. Friburgi 1913. (in reti)
  • Heribert Smolinsky: Thomas Murner und die katholische Reform. In: Heribert Smolinsky (ed.): Im Zeichen von Kirchenreform und Reformation. Monasterii 2005, ISBN 3-402-03816-1, S. 238–250. (PDF)
  • Thomas Murner. Elsässischer Theologe und Humanist (1475–1537), [expositionis catalogus], edidit Badische Landesbibliothek Karlsruhe, Carolsruhae 1987

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Murner spectant.