Thomas Ludovicus de Victoria (Hispanice: Tomas Luis de Victoria; natus 1548, mortuus 27 Augusti 1611) fuit compositor Hispanicus Renascentiae proximae, et clarissimus compositor in Hispania saeculi sexti decimi. Cum Ioanne Praenestino, Ioanne de Encina, et Rolando Lasso habetur inter maximos aevi Contrareformationis compositores, et notus ob madrigales.

Thomas Ludovicus de Victoria

Thomas Abulae natus, studium cum Bartholomaeo de Escobedo apud Segoviam secutus est. Scimus eum Romam anno 1564 migrasse, ubi coenobium iniit quod ab Ignatio de Loyola conditum est ad luctandum contra Lutheranismum. Ibi fortasse studium cum Praenestino secutus est, quamvis in dubium est. Anno 1575, ordinatus est ad presbyteratum. Anno 1586, Hispaniam invitante Imperatrice Maria regressus, conventum apud Matritum capellanus et musicae director intravit, ubi vitam degens usque ad mortem mansit.

Opera recensere

 
Missa alma redemptoris, 1600 edita.
  • Officium defunctorum.
  • Officium hebdomadae sanctae.
  • 20 Missae, inter ea: De Beata Maria Virgine, Ave maris stella, O magnum mysterium, Laetatus sum, Quam pulchri sunt, Trahe me post te.
  • 44 Moteta, inter ea:
    • O vos omnes
    • Gaudent in coelis animae Sanctorum
    • O quam gloriosum est regnum
    • Vidi speciosam
    • Senex puerum portabat
    • Vadam et circuibo civitatem
    • O Magnum Mysterium
    • Quam Pulchri sunt
    • Ne timeas, Maria
  • 2 Passiones: Passio secundum Joannem, Passio secundum Matthaeum.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomas Ludovicus de Victoria spectant.