Theresia Neumann (theodisce Therese, bavarice autem Resl), nata est in Konnersreuth Bavariae in Germania 9 Aprilis anno 1898. Filia primogenita familiae vestitoris erat decimos fratres habens. Stigmatibus mysticis nota est.

Wikidata Theresia Neumann
Res apud Vicidata repertae:
Theresia Neumann: imago
Theresia Neumann: imago
Nativitas: 8 Aprilis 1898; Konnersreuth
Obitus: 18 Septembris 1962; Konnersreuth
Patria: Germania

Memoria

Servus Dei (feriae die )

Infans totiens concidit ut paralysi adfligeretur et caecitate laboraret anno 1919. Anno 1923, die beatificationis Theresiae Lixoviensis caecitas disparuit eiusdemque paulo post canonizationem paralysis percurata est. Primum anno 1926 stigmata et lacrimas sanguinis monstravit. Ab illo tempore per 36 annos nec cibis nec potionibus, sed solo pane eucharistico vescens vixisse dicitur. Saepius extaseis subibant, in quibus visionibus vitae Christi dignata esse visa est et hebraice, aramaice, latine loquebatur.

18 Septembris, 1962, angore pectoris mortua est. Gerhardus Ludovicus Müller, tunc Archiepiscopus dioecesis Ratisbonensis, anno 2005 beatificationem eius gerendam occepit, quam rem Sancta Sedes adhuc tractat.

Bibliographia recensere

  • Josef Hanauer, Konnersreuth als Testfall. Kritischer Bericht über das Leben der Therese Neumann. Monaci: Manz, 1972 Editio interretialis