Vide etiam paginam discretivam: Theophano

Theophano[1] (Graece Θεοφανώ; nata circa annum 941; mortua anno ignoto) fuit uxor Imperatoris Romani Orientalis Romani II. Post mortem eius anno 963 (etiamque suspicio fuit eum veneno a Theophano necatum esse) imperatrix Nicephoro II Phocae nupsit. Die 11 Decembris 969 a novo amante suo Ioanne I Tzimisces Nicephorum necandum curavit. Post insidiam patriarcha Constantinopolitanus iussit Theophano exsuli in monasterio vivendum esse; post mortem Ioannis I Tzimiscis anno 976 ei Constantinopolim redire licuit.

Theophano fuit mater imperatorum Basilii Bulgaroctoni et Constantini VIII necnon principissae Annae Porphyrogenitae.

Notae recensere

  1. Aliter Theophanu; ut quidam, Theophania (vide en:wiki).

Bibliographia recensere

  • Carolus Diehl, Figures Byzantines. 1906-1908. (Francogallice)
  • Lynda Garland, Byzantine Empresses: women and power in Byzantium, AD 527-1204 (Londinii: Routledge, 1999) pp. 126-135